Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
et hercules eae quidem[*]eae quidem F2: hae quidem M: equidem codd. exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quam- 20 quam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis[*]eis vulg.: his L quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem[*]a plebe maluit Lambinus transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia
p.1019
et Mucia lege repetit Syracusas—et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior.
64
habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit, tenuitas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti[*]uti Stangl: ut et codd.: et secl. edd. fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigo- sior—, sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
17
catonem vero quis nostro- rum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit ? aut quis novit omnino ? At quem virum, di boni ! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando ? acerbior in vituperando ? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim, et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.
iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen elo- quentiae non habent ? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem[*]autem sed. vulg.: interdum autem non satis Martha ] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit[*]effecit maluit Schütz Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes[*]quod ... Demosthenes secl. Schütz ) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
sed ea[*]ea Bake: et L in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne[*]ne vulg.: non L noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo.