Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed cur nolunt Catones[*]Catones vulg.: Catonis L
? Attico genere
p.1020
dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque
utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem!
Gratum est tamen quod volunt.[*]gratum ... volunt secl. Eberhard
—Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior
est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim
tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et
adde numeros et ut
[*]ut add. vulg.
aptior sit oratio, ipsa verba compone et
quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ornari orationem
Graeci putant, si verborum immutationibus utantur[*]utamur maluit Stangl
, quos
appellant τρόπους, et sententiarum orationisque formis, quae
vocant σχήματα: non veri simile est quam sit in utroque
genere et creber et[*]creber et F2M2: creberet M1:
crebere F1G: crebre codd.
distinctus Cato.
18
nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse
aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem
lectione quod sit antiquius[*]quippe... antiquius secl. Eberhard
. Sed maiore honore in[*]maiore in honore Sauppe
omnibus artibus quam in hac una arte[*]arte secl. vulg.
dicendi versatur[*]observatur Bährens
antiquitas.
70
quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veri—
tatem; Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora
quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta,
iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora
etiam[*]etiam FO om. vulg.
Polycliti et iam[*]et iam O2 al: etiam vulg.
plane perfecta, ut mihi quidem videri
solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus
quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus;
at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta
sunt omnia. 71
et nescio an reliquis in rebus omnibus idem
eveniat: nihil est enim simul et inventum et perfectum;
p.1021
nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod
ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in
Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri
veteres versus ubi sunt?
ait ipse de se[*]de se Ennius Bake, codices deteriores secutus nec mentitur in gloriando: sic enim[*]sic in L: sic [ut] vulg. sese res habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.quos olim Fauni vatesque canebant,cum neque Musarum scopulos ....nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atqui hic Livius [qui[*]qui secl Schütz
] primus fabulam C. Claudio
Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso
ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem[*]conditam autem FO: autem
conditam codd.
quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos
sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum
controversia. Accius autem a Q. Maximo' quintum consule[*]consule M2G2: cos. F: consulem codd.
captum[*]captum vulg.: capta L
Tarento scripsit Livium annis xxx post quam
eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis
commentariis invenimus,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
docuisse autem fabulam annis
post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis[*]Iuventatis corr. Victorius: lucutatis
FOG: luctantis codd.
,
quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus
error Acci fuit, ut his consulibus xl
[*]xxxBHMG annos natus Ennius
fuerit: quoi[*]cui vulg.: quod L
fuerit Madvig: fuit L
si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto
is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant
ante hos consules, et Plautus et Naevius.
19
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec si minus
apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me
inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora
persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista
p.1022
quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus[*]oratorum... aetatibus secl. Stangl
, istam diligentiam esse
accommodatam puto.