Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
melius, quaeso, ominare[*]ominare G3: o mine O2FG1: omitte C , inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae ro providit[*]providit L: praevidit Lambinus futura. Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarisimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberal custodia et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum[*]amatorum vulg.: armatorum L impetu quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente[*][me] tacente Stangl ipsa loquerentur viverentque mortuo[*]viverentque mortuo Stangl: mortuoque (me add. Ernesti) viverent vulg.: mortuo viverentque vulg. ; quae, si recte esset, salute[*]salute vulg.: saluti L rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent.
p.1102
.
97
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae. Hic me dolor tangit[*]angit Corradus , haec cura[*]haec cura FOG: haec me cura BHM sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et iudici. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in qua duorum generum am- plissimorum renovare memoriam atque auger possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.
ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor- tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorum[*]patronorum secl. Kayser . Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te[*]quid te G2: qui te L exercuit Pammenes vir longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si qui- dem similes maioris partis oratorum futuri sumus?
nonne cemimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse[*]exstitisse maluit Rivius ? Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo; nam Gracchi in contionibus[*]contionibus usi sunt Piderit multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit; Antonius
p.1103
Crassus, post Cotta Sulpicius Hortensius. Nihil dico amplius, tantum dico: si mihi accidisset ut numerarer in multis ... si operosa est concursatio magis opportunorum[*]Post opportunorum in subscriptione libri B addidit Flavius Blondus: non erat amplius in exemnplari a quo abscisse sunt charte due: quamquam ut mihi videtur nedum charte. sed pauca admodum deficlunt. In O addidit Ardizzi: non inveniplura in perveteri codice; formunae quidem iniquitas id iotuna si tamen quiddam erat reddit ...