Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nihil de me dicam: dicam de ceteris,
quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus
hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae elo—
quentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus
esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas
causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam,
nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua,
si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis
excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso[*]illuso Schütz: incluso L: eluso Baehrens
adversario
laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad
hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset
atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem[*]ad com. G2: ad
om. L
quaestionem universi generis orationem
traducere, nemo qui delectandi gratia digredi parumper a
causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo
qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod
unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere[*]traducere ... impellere vulg.: traduceret... impelleret L
.
94
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque cum iam paene evanuisset Hor—
tensius et ego anno meo, sexto autem post illum consulem
consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne
cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer[*]superior esse viderer Jahn: superiores videremur L
.
Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis
causis, cum ego mihi ilium, sibi me ille anteferret, coniun-
p.1099
ctissime versati sumus, consulatusque meus, qui ilium primo
leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum,
quas ille admirabatur, laude coniunxerat[*]coniunxerat L: coniunxit Stangl
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
maxime vero
perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante
quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis
ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius
easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis
tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et
solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen
hunc cursum confecerit: annis ante sedecim[*]sedecim Nipperdey:
decem L
causas agere
coepit quam tu es natus; idem quarto et
[*]et add. vulg.
sexagensimo
anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum
tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit
in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.
95
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo
quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas
duas. Primam[*]primam Ernesti: primum L
, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem
Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam[*]et severs quam vulg.: etsi veris nunquam L
concinnis
et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem
pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles
frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis
ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud[*]aliud L:
alterum E. F. Eberhard
autem genus est
non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque
incitatum, quale[*]quale BHM: quali C: qualis codd.
deft.
est nunc Asia tota, nec flumine solum
orationis, sed etiam exornato et faceto[*]faceto L: facto Ruhnken
genere verborum, in
quo fuit[*]fuit L: floruit Eberhard
Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius
p.1100
Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata
sententiarum concinnitas non erat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec autem, ut dixi,
genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere
florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et
Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus[*]in quibus L: in quo Stangl
, ut in illo Graeco, sic in hoc erant
quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut
necessariae aut interdum utiles[*]in quibus... utiles secl. Friednch:
ut in illo ... hoc secl. Eberhard
;] et erat oratio cum incitata
et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur[*]probabantur Ernesti: probantur L
haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum[*]tum ... tum maluit Bake
etiam
irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur
adulescentes, multitudo movebatur.
327
[Erat excellens iudicio 327
vulgi et facile primas tenebat adulescens[*]Erat excellens
... adulescens secl. Schütz: erat ... videbatur secl. Friedrich: erat ...
excitabat secl. Eberhard
. Etsi enim genus
illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse
aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma
elucebat[*]elucebat Lambinus: lucebat L
et om. G
et[*]et ... et secl. Schütz
exercitatio[*]exercitatio Martha: exercitatione L
perfecta verborum[*]verborum. eratque L: eratque verborum vulg.: erat verborum eratque Friedrich: erat sententiarum concinnitas verborumque Bake comprehensione Martha: comprehensio L
astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat.
Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat
acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat
ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit
quam placuisset, si ilium flagrantem studio et florentem
facultate audire potuisses.96
328
tum Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video
p.1101
qualia sint et[*]et om. BHM
Hortensium magnum oratorem semper putavi
maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti.
Sic ferunt, inquam, idque[*]idemque BHM
declarat totidem quot dixit, ut
aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et
Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit,
nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere
consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra
publico.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.