Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non[*]et non L: certe non Weidner: id est non Stangl: et secl. Bake talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod[*]quod L: cui Jahn et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset[*]esset L: erat maluit Stangl , priores tamen agere partis Hortensium. Acrem enim oratorem, et [*]et add. Bake incensum et agentern et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta,
p.1097
aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me, ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum[*]maximum Rau: maxime L in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio.
93
sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum[*]oratorum Lambinus: oratoriam L verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nam is post consulatum—credo quod videret[*]videret G2: viderit L ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator[*]existimator codd. det.: aestumator F1B2M2G: exstumator C doctus et intellegens posset cognoscere[*]cognoscere F3: agnoscere Orelli: vix agnoscere Martha: magnum scelus L: ut M: cum Lambinus . Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, turn maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat
p.1098
augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his[*]his codd. deft.: iis L post aedilitatem annis[*]et ... annis seel. Ellendt , et praetor primus et incredibili populari[*]populari L: populi Lambinus: populi R. Orelli voluntate consul [*]consul add. Friedrich sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.