Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
eodem tempore Moloni dedimus operam;
dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum
praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex.
Roscio dicta tantum commendationis habuit[*]habuit vulg.: habui L non
nulla Madvig cum codd. det.
ut non ulla
esset quae non digna nostro patrocinio videretur. Deinceps
inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam[*]et tanquam Rivius codd. det.:
etiam quam L
elucubratas adferebamus.
nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni videris velle cognoscere, com-
p.1095
plectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus
necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et
infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus
et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si
accedit[*]accedit F2: accidit L
labor et laterum magna contentio. Eoque magis
hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine
remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis
contentione dicebam. itaque cum me et amici et medici
hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria
discedendum[*]desciscendum maluit Ernesti
putavi. Sed cum censerem remissione et
moderatione vocis et commutato genere dicendi me et
periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi[*]et... dicendi secl. Weidner
mutarem[*]mutarim FBHM: ut . . mutarem
secl. Eberhard
, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis
et iam[*]et iam F: etiam C
in foro celebratum meum nomen esset, Roma
sum profectus.
cum venissem Athenas, sex mensis cum
Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo
philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum
hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem
tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et
non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam.
Post a me Asia tota peragrata est †tum[*]cum L: et cum
vulg.: dum s. studeo Eberhard: fuique cum Kayser: et summis
quidem or. usus sum Piderit: referta tum Friedrich
summis quidem
oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum 25
erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota
Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere
molestiarum nec[*]nec FOG:
et C
ineptiarum Atticorum est, hic orator in
illis numerari recte potest.
adsiduissime autem mecum
p.1096
fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus[*]Aeschilus F: esculus G cnidius O2 vetus: gnidius F: enidius
C
Cnidius,
Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni
meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem
applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in[*]in add. Eberhard notandis animadvertendisque vitiis et in
instituendo docendoque prudentissimum. Is dedit operam,
si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et
supra fluentis[*]supra fluentes FG: suprafluentes C
iuvenili quadam dicendi impunitate et[*]et s. secl. Schütz
licentia
reprimeret et quasi extra ripas diffluentis[*]diffluentes vulg.: diffluenti
F: diffluentem C
coerceret. Ita
recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope
mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi
deferverat[*]resederat... deferverat vulg.: reciderat
... referverat L
oratio lateribusque vires et corpori[*]corpori codd. det.: corporis L
mediocris
habitus accesserat.92