Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ego autem in
[*]in
add. Müller
iuris civilis studio multum operae dabam
p.1093
Q. Scaevolae Q. F.[*]Q. F. Fabricius: p. f. L
, qui quamquam nemini se
[*]se add. vulg.
ad docendum
dabat, tamen[*]quod tamen Madvig: sed tamen L
consulentibus respondendo studiosos audiendi
docebat[*]docebat se G2
. Atque huic anno proximus Sulla consule et
Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eo-
demque tempore, cum princeps Academiae Philo cum
Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili
quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc
etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas
et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod
tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium
aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus
M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio
Romae dedimus operam et actori summo causarum et
magistro[*]eodem... magistro
secl. Bake: in §312 audacius transtulit Martha
.]
90
haec etsi videntur esse a proposita oratione[*]proposita
oratione Lambinus: proposita ratione O: proposito ratione C
diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum
perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico
haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio
Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti. Triennium fere
fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu
aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et
Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis
magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat,
minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum
Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in
omnium doctrinarum meditatione versabar.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
eram cum
Stoico Diodoto[*]diodoto F: diodoro B2M: dioto C
, qui cum habitavisset apud me mecumque[*]me alterum add. vulg.
vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in
p.1094
aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae
quasi[*]quake quasi MG1B2: qua quasi C
contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua
etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam,
quam dialecticam esse dilatatam putant[*]quam ... putant secl. Eberhard
, consequi non
posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis
ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis
nullus dies vacuus esset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
commentabar declamitans—sic
enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum
Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca
oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter
Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis
doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem[*]possein vulg.: possim L
neque doceri.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tumultus interim in
[*]in add. Orelli
re p. G Eberhard: res p. L
recuperanda re publica
et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis
Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei,
leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati. Tum primum nos ad causas et privatas et publicas
adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique
fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in
forum veniremus.