Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
hortensius igitur cum admodum adulescens orsus esset in foro dicere, celeriter ad maiores causas adhiberi coeptus est: et [*]et add. Ellendt quamquam inciderat in Cottae et Sulpici aetatem, qui annis decem maiores erant, [*]erant add. Rau excellente tum Crasso et Antonio, dein Philippo, post Iulio, cum his ipsis dicendi gloria comparabatur. Primnum memoria tanta quantam in nullo[*]in nullo vulg.: in nullo viro O2 al: in viro G1M3: invito C cognovisse me arbitror, ut quae secum commentatus esset, ea sine scripto verbis eisdem redderet quibus cogitavisset. Hoc adiumento ille tanto sic utebatur ut sua et commentata et scripta et nullo referente omnia omnium [*]omnia omnium Stangl: omnia omnia FBHM: omnia C adversariorum dicta meminisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ardebat autem cupiditate[*]cupiditate dicendi maluit Kayser sic ut in nullo umquam flagrantius studium viderim. Nullum enim patiebatur esse diem quin aut in foro diceret aut meditaretur extra forum. Saepissime autem eodem die utrumque faciebat. Attuleratque minime vulgare genus dicendi; duas quidem res quas nemo alius: partitiones quibus de rebus dicturus esset et conlectiones[*]collectiones vuig.: coniectiones L , memor et quae[*]eorum quae Orelli: memor et quae L essent dicta contra quaeque ipse dixisset.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erat in
p.1092
verborum splendore elegans, compositione aptus, facultate copiosus; eaque erat cum summo ingenio tum exercitationibus maximis consecutus. Rem complectebatur memoriter, dividebat acute, nec praetermittebat fere quicquam quod esset in causa aut ad confirmandum aut ad refellendum. Vox canora et suavis, motus et gestus etiam plus artis habebat quam erat oratori satis. Hoc igitur florescente Crassus est mortuus, Cotta pulsus, iudicia intermissa bello, nos in forum venimus.
89
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Erat Hortensius in bello primo anno miles, altero tribunus militum, Sulpicius legatus; aberat[*]aberat, aberat maluit Wex. etiam[*]M. secl. Ellendt M. Antonius; exercebatur una lege iudicium Varia, ceteris propter bellum intermissis; cui[*]cui vulg.: qui L frequens aderam, quamquam[*]quamquam L: cum vulg.: quoque Madvig pro se ipsi dicebant oratores non illi quidem principes, L. Memmius et Q. Pompeius, sed oratores tamen teste diserto utique[*]utique Jahn: uterque L: utentes uterque Buttmann Philippo, cuius in testimonio[*]in testimonio secl. Weidner contentio et vim accusatoris habebat et copiam.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus; Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas[*]accuratas om. BHM contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis[*]oratoriis Corradus: oratoris L tantum[*]tantum L: tamen Corradus exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat;