Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
carbonem in summis oratoribus habitum
scio; sed cum in ceteris rebus tum in dicendo semper, quo
iam[*]quo iam
Jahn: quoniam L: quo vulg.
nihil est melius, id laudari[*]laudari vulg.: laudare L
, qualecumque est, solet.
Dico idem de Gracchis, etsi de eis ea sunt a te dicta, quibus ego adsentior. Omitto ceteros; venio ad eos in quibus
iam perfectam putas esse eloquentiam, quos ego audivi sine
controversia magnos oratores, Crassum et Antonium. De
horum laudibus tibi prorsus adsentior, sed tamen non isto
modo: ut Polycliti Doryphorum sibi Lysippus aiebat, sic tu
suasionem legis Serviliae tibi magistram fuisse; haec germana ironia est. Cur ita sentiam non dicam, ne me tibi
adsentari putes.
omitto igitur quae de his ipsis, quae de
Cotta, quae de Sulpicio, quae modo de Caelio dixeris. Hi
enim fuerunt certe oratores; quanti autem et quales tu
videris. Nam illud minus curo quod congessisti operarios
omnis; ut mihi videantur mori voluisse non nulli, ut a te in
oratorum numerum referrentur.
87
haec cum ille dixisset:
Longi sermonis initium pepulisti[*]pepulisti vulg.: depulisti L: detullsti Manutius
, inquam, Attice, remque
commovisti nova disputatione dignam, quam in aliud tempus
differamus. volvendi enim sunt libri cum aliorum tum
in primis Catonis. Intelleges nihil illius liniamentis nisi
eorum pigmentorum, quae inventa nondum erant, florem et
colorem defuisse. Nam de Crassi oratione sic existimo,
ipsum fortasse melius potuisse scribere, alium, ut[*][ut] arbitror Schütz
arbitror,
neminem. Nam in hoc εἴρωνα
[*]εἴρωνα me duxeris Baehrens: yroniam eduxeris
L: ironiam duxeris codd. det.
me duxeris esse, quod earn
orationem mihi magistram fuisse dixerim. Nam etsi tute[*]tute Stangl: ut H: ut tu C
melius existimare videris de ea, si quam nunc habemus, facultate, tamen adulescentes quid in Latinis potius
p.1091
imitaremur non habebamus. quod autem plures a nobis
nominati sunt, eo pertinuit, ut paulo ante dixi, quod intellegi volui, in eo, cuius omnes cupidissimi essent, quam
pauci digni nomine evaderent. Quare εἴρωνα
[*]εἴρωναvulg.: ironia L me, ne si
Africanus quidem fuit, ut ait in historia sua C. Fannius,
existimari velim. Vt voles, inquit Atticus. Ego enim non
alienum a te putabam, quod et in Africano fuisset et in
Socrate.
tum Brutus: De isto postea; sed tu, inquit me
intuens, orationes nobis veteres explicabis? Vero, inquam,
Brute; sed in Cumano aut in Tusculano aliquando, si modo
licebit, quoniam utroque in loco vicini sumus. Sed iam ad id unde digressi sumus revertamur.
88