Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sin autem acutum prudens et idem
sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant
nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium
esse Atticorum volunt, recte laudant. Est enim in arte
tanta tamque varia etiam huic minutae subtilitati locus.
Ita fiet ut non omnes, qui Attice, idem bene, sed ut omnes,
qui bene, idem etiam Attice dicant. Sed redeamus rursus
ad Hortensium.
85
sane quidem, inquit Brutus; quamquam ista mihi tua fuit
periucunda a proposita oratione digressio. Tum Atticus:
Aliquotiens sum, inquit, conatus[*]conatus L: concitatus vel comnotus Eberhard
, sed interpellare nolui.
Nunc quoniam iam[*]iam secl.
non nuli
ad perorandum spectare videtur sermo
tuus, dicam, opinor, quod sentio. Tu vero, inquam, Tite[*]Tite FOG: Attice C
.
Turn ille: Ego, inquit, ironiam illam quam in Socrate
dicunt fuisse, qua ille in Platonis et Xenophontis et Aeschini
libris utitur, facetam et elegantem puto. Est enim et
minime inepti hominis et eiusdem etiam faceti, cum de
sapientia disceptetur[*]disceptetur L: disceptatur codd. det.
, hanc sibi ipsum detrahere, eis tribuere
inludentem, qui eam sibi adrogant[*]adrogant FOG: adigant C: adrogent Ernesti
, ut apud Platonem
Socrates in caelum effert laudibus Protagoram Hippiam
Prodicum Gorgiam ceteros, se autem omnium rerum inscium
fingit et rudem. Decet hoc nescio quo modo ilium, nec
p.1089
Epicuro, qui id reprehendit, assentior. Sed in historia,
qua tu es usus in omni sermone, cum qualis quisque orator
fuisset exponeres, vide quaeso, inquit, ne tam reprehendenda
sit ironia quam in testimonio. Quorsus, inquam, istuc?
non enim intellego. quia primum, inquit, ita laudavisti
quosdam oratores ut imperitos posses in errorem inducere.
Equidem in quibusdam risum vix tenebam, cum[*]cum L: secl. Stangl: nam Eberhard, qui et coniecit ut cum Attico
Lysiae Catonem nostrum comparabas, magnum me hercule
hominem vel potius summum et singularem virum—nemo
dicet secus—; sed oratorem? sed etiam Lysiae similem?
quo nihil potest esse pictius. Bella ironia, si iocaremur;
sin adseveramus, vide ne religio nobis tam adhibenda sit
quam si testimonium diceremus[*]tam et quam ... diceremus secl. Eberhard
.
ego enim Catonem tuum
ut civem, ut senatorem, ut imperatorem, ut virum denique
cum prudentia et diligentia tum omni virtute excellentem
probo; orationes autem eius ut illis temporibus valde
laudo—significant enim formam quandam ingeni, sed admodum impolitam et plane rudem—, Origines vero cum
omnibus oratoris[*]oratoris L:
oratoriis Lambinus
laudibus refertas diceres et Catonem cum
Philisto et Thucydide comparares, Brutone te id censebas
an mihi probaturum? Quos enim ne e Graecis quidem
quisquam imitari potest, his tu comparas hominem Tusculanum nondum suspicantem quale esset copiose et ornate
dicere.
86
galbam laudas. Si ut illius aetatis principem,
adsentior—sic enim accepimus—; sin ut oratorem, cedo
quaeso orationes—sunt enim—et dic hunc, quem tu plus
quam te amas, Brutum velle te illo modo dicere. Probas
Lepidi orationes, Paulum hic tibi adsentior, modo ita
laudes ut antiquas; quod item de Africano, de Laelio,
cuius tu oratione negas fieri quicquam posse dulcius, addis
etiam nescio quid augustius. Nomine nos capis summi
p.1090
viri vitaeque elegantissimae verissimis laudibus. Remove
haec: ne ista dulcis oratio ita sit[*]sit L: erit Weidner
abiecta ut eam[*]ut eam vulg.: autem L
aspicere
nemo velit.