Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atque etiam L. Paullus Africani pater
personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero[*]Et vero Lambinus: at vero L
etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus
excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam
ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit—
21
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed vivo Catone minores natu multi
uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui
Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et
litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam
etiam Ser. Fulvius et una Ser.[*]una Ser. BHM: una Serius F: Numerius Martha
Fabius Pictor et iuris et
litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius
Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is
cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus
eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius
et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est
in C. Fanni annalibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tum ipse L. Cotta est[*]Cotta est Stangl: Cotta vnlg.: Cottae L
veterator
habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis elo-
p.1024
quentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de
ingeniis oratorum potest[*]quorum ... potest secl. Jahn
. Sed inter hos aetate paulum his
antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum
propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur[*]degrederetur Lambinus
a proposito ornandi causa, ut delectaret animos, ut permoveret[*]ut permoveret vulg.: aut p. L
, ut augeret rem, ut miserationibus[*]commiserationibus Lambinus
, ut communibus
locis uteretur. Sed nescio quo modo huius, quem constat
eloquentia praestitisse[*]quem ... praestitisse secl. Eberhard
, exiliores orationes sunt et redolentes
magis antiquitatem quam aut Laeli aut
[*]aut Scipionis vulg.: aut om. L
Scipionis aut etiam
ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de ipsius Laeli et Scipionis ingenio quamquam ea est
fama[*]fama Baiter: iam L
, ut plurimum tribuatur ambobus, dicendi tamen laus
est in Laelio inlustrior. At oratio Laeli de collegiis[*]collegiis vulg.: collegis L
non
melior quam de multis quam voles Scipionis; non quo illa
Laeli quicquam sit dulcius aut quo de religione dici possit
augustius, sed multo tamen vetustior[*]venustior L: corr. O2M2
et horridior ille quam
Scipio; et, cum sint in dicendo variae voluntates, delectari
mihi magis antiquitate videtur et libenter verbis etiam uti
paulo magis priscis Laelius.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed est mos hominum, ut
nolint eundem pluribus rebus excellere. Nam ut ex bellica
laude aspirare ad Africanum nemo potest, in qua ipsa
egregium Viriathi bello reperimus fuisse Laelium: sic ingeni
litterarum eloquentiae sapientiae denique etsi utrique primas,
priores tamen libenter deferunt Laelio. Nec mihi ceterorum iudicio solum videtur, sed etiam ipsorum inter ipsos
concessu ita tributum fuisse.