Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
erat omnino tum mos, ut in
reliquis rebus melior, sic in hoc ipso humanior, ut faciles
essent in suum cuique tribuendo.
22
memoria teneo Smyrnae
me ex P. Rutilio Rufo audivisse, cum diceret adulescentulo
p.1025
se accidisse, ut ex senatus consulto P. Scipio et D. Brutus,
ut opinor, consules de re atroci magnaque quaererent. Nam
cum in silva Sila[*]in silva Sila Turnebus: in siuas ita F: istiuas ita BHMG:
Stiuas ita O
facta caedes esset notique homines interfecti insimulareturque familia, partim etiam liberi[*]liberti Corradus
societatis
eius, quae picarias de P. Cornelio L. Mummio censoribus
redemisset, decrevisse senatum, ut de ea re cognoscerent et
statuerent consules. causam pro publicanis accurate, ut
semper solitus esset, eleganterque dixisse Laelium. Cum
consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo
diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam. Tum Laelium, cum eum socii
domum reduxissent egissentque gratias et ne defatigaretur
oravissent, locutum esse ita: se quae fecisset honoris eorum
causa studiose accurateque fecisse, sed se arbitrari causam
illam a Ser. Galba, quod is in dicendo atrocior[*]atrocior Friller: adhortor L: asperior Martha: ardentior Corradus, alii alia temptaverunt
acriorque
esset, gravius et vehementius posse defendi. Itaque auctoritate
C. Laeli publicanos causam detulisse ad Galbal; illum
autem, quod ei viro succedendum esset, verecunde et dubitanter recepisse. Vnum quasi comperendinatus medium
diem fuisse, quem totum Galbam in consideranda causa
componendaque posuisse; et cum cognitionis dies esset
et ipse Rutilius rogatu sociorum domum ad Galbam mane
venisset, ut eum admoneret et ad dicendi tempus adduceret,
usque illum, quoad ei nuntiatum esset consules descendisse,
omnibus exclusis commentatum in quadam testudine cum
servis litteratis fuisse, quorum alii
[*]alii add. Manutius
aliud dictare eodem
tempore solitus esset. Interim cum esset ei nuntiatum
tempus esse, exisse in aedis eo colore et eis oculis, ut egisse
causam, non commentatum putares.
addebat etiam idque[*]id quod maluit Lambinus
p.1026
ad rem pertinere putabat, scriptores illos male mulcatos
exisse cum Galba; ex quo significabat illum non in agendo
solum, sed etiam in meditando vehementem atque incensum fuisse. Quid multa? magna exspectatione, plurimis
audientibus, coram ipso Laelio sic illam causam tanta vi
tantaque gravitate dixisse Galbam ut nulla fere pars orationis
silentio praeteriretur. Itaque multis querelis multaque
miseratione adhibita socios omnibus approbantibus illa die
quaestione liberatos esse. 23
ex hac Rutili[*]Rutili Friedrich: Rutilii Orelli: Rutilia L: Rutiliana vulg.
narratione suspiocari licet, cum duae summae sint in oratore laudes, una
subtiliter disputandi ad docendum, altera graviter agendi
ad animos audientium permovendos, multoque plus proficiat is qui inflammet iudicem quam ille qui doceat, ele—
gantiam in Laelio, vim in Galba fuisse. Quae quidem vis
tum[*]vis tum vulg.: is est istum L
maxime cognita est[*]cognita est F: cognita sit
C
, cum Lusitanis a Ser. Galba praetore contra interpositam, ut existimabatur, fidem interfectis
L. Libone[*]L. Libone Corradus: T. Libone L
tribuno plebis populum incitante et rogationem
in Galbam privilegi similem ferente, summa senectute, ut
ante dixi, M. Cato legem suadens in Galbam multa dixit;
quam orationem in Origines suas rettulit, paucis ante quam
mortuus est [an[*]an secl. Pareus
nihil add. Corradus, collato Val. Max. viii. I, 2] diebus an mensibus.