Brutus, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tum igitur nihil
recusans Galba pro sese et[*]et secl. Campe
populi Romani fidem implorans
cum suos pueros tum C. Galli etiam filium flens commendabat, cuius orbitas et fletus mire miserabilis fuit propter
recentem memoriam clarissimi patris; isque se tum eripuit
flamma, propter pueros misericordia populi commota, sicut
idem scriptum reliquit Cato. Atque etiam ipsum Libonem
non infantem video fuisse, ut ex orationibus eius intellegi
potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum haec dixissem et paulum interquievissem:
Quid igitur, inquit, est causae, Brutus, si tanta virtus in
p.1027
oratore Galba fuit, cur ea nulla in orationibus eius appareat[*]appareat Lambinus: apparet L
?
quod mirari non possum in eis qui nihil omnino scripti
reliquerunt. 24
nec enim est eadem, inquam, Brute, causa
non scribendi et non tam bene scribendi quam dixerint.
Nam videmus alios oratores inertia nihil scripsisse, ne
domesticus etiam labor accederet ad forensem—pleraeque[*]pleraeque... habeantur
secl. Stangl
enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur[*]pleraeque... habeantur
secl. Stangl
—;
alios non laborare, ut meliores fiant—
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nulla enim res tantum
ad dicendum proficit quantum scriptio—: memoriam autem
in posterum ingeni sui non desiderant, cum se putant satis
magnam adeptos esse dicendi gloriam eamque etiam maiorem visum iri, si in existimantium arbitrium sua scripta
non venerint; alios, quod melius putent dicere se posse
quam scribere, quod peringeniosis hominibus neque satis
doctis plerumque contingit, ut ipsi Galbae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quem fortasse
vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam
dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et
gravis et vehemens esset oratio; dein cum otiosus stilum
prenderat motusque omnis animi tamquam ventus hominem
defecerat, flaccescebat oratio. Quod eis[*]eis L: is G: his F
qui limatius dicendi
consectantur genus accidere non solet, propterea quod
prudentia numquam deficit oratorem, qua ille utens eodem
modo possit et dicere et scribere; ardor animi non
semper adest, isque cum consedit, omnis illa vis et quasi
flamma oratoris exstinguitur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hanc igitur ob causam videtur Laeli mens spirare etiam in scriptis, Galbae autem vis
occidisse.
25
fuerunt etiam in oratorum numero mediocrium L. et
Sp. Mummii fratres, quorum exstant amborum orationes;
simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo
ille quidem ornatior, sed tamen astrictior; fuit enim doctus
ex disciplina[*]ex d. vulg.: et d. L
Stoicorum. Multae sunt Sp. Albini orationes.
p.1028
Sunt etiam L. et C. Aureliorum Orestarum, quos aliquo
video in numero oratorum fuisse. P. etiam