Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sic igitur instructus veniet ad causas, quarum habebit
genera primum ipsa cognita. Erit enim ei perspectum
nihil ambigi posse in quo non aut res controversiam faciat
aut verba: res aut de vero aut de recto aut de nomine,
verba aut de ambiguo aut de contrario. Nam si quando
aliud in sententia videtur esse aliud in verbis, genus est
quoddam ambigui quod ex praeterito verbo fieri solet, in
quo quod est ambiguorum proprium res duas significari
videmus.
35
cum tam pauca sint[*]sint L: sunt A
genera causarum, etiam
argumentorum praecepta pauca sunt[*]pauca sunt L: pauca A
. Traditi[*]tradita A
sunt e quibus
ea ducantur duplices loci: uni e rebus ipsis, alteri adsumpti.
Tractatio igitur rerum efficit admirabilem[*]admirabiliorem L
orationem; nam
ipsae quidem res in perfacili cognitione versantur. Quid
enim iam sequitur, quod quidem artis sit, nisi ordiri orationem,
in quo[*]in quo L: in qua A
aut concilietur auditor aut erigatur aut paret
p.2038
se ad discendum[*]ad discendum A: ad dicendum L
; rem breviter exponere et probabiliter et
aperte, ut quid agatur intellegi possit; sua confirmare, adversaria
evertere, eaque efficere non perturbate, sed singulis
argumentationibus ita concludendis, ut efficiatur quod sit
consequens eis quae sumentur ad quamque rem confirmandam;
post omnia peroratione[*]peroratione Halm: perorationem A: per orationem L
inflammantem restinguentemve
concludere? has partis quem ad modum tractet
singulas difficile dictu est hoc loco; nec enim semper
tractantur uno modo.
quoniam autem non quem doceam
quaero, sed quem probem, probabo primum eum qui quid
deceat viderit[*]viderit A: videbit L
. Haec enim sapientia maxime adhibenda
eloquenti est, ut sit temporum personarumque moderator.
Nam nec semper nec apud omnis nec contra omnis nec pro
omnibus nec cum
[*]cum add. Fiedrich
omnibus[*]nec pro omnibus nec cum omnibus om. A ml
eodem modo dicendum arbitror.
36
is erit ergo eloquens qui ad id quodcumque decebit poterit
accommodare orationem. Quod cum statuerit, tum ut
quidque erit dicendum ita dicet, nec satura ieiune nec
grandia minute nec item contra, sed erit rebus ipsis par et
aequalis oratio.
principia verecunda, nondum[*]nondum Al: non Lm
elatis incensa
verbis, sed acuta sententiis vel ad offensionem adversarii
vel ad commendationem sui. Narrationes credibiles
nec historico[*]historicae A
sed prope cotidiano sermone explicatae dilucide.
Dein si tenuis causa est[*]si tenuis causa est, cod. Vict.: si tenuis causa erit Jahn: si tenues causae AL
, tum[*]tum L: om. A
etiam argumentandi
tenue filum et in docendo et in refellendo, idque ita tenebitur,
ut quanta ad rem tanta ad orationem fiat accessio.
cum vero causa ea inciderit in qua vis eloquentiae possit
expromi, tum se latius fundet orator, tum reget et flectet
animos et sic adficiet ut volet, id est ut causae natura et
ratio temporis postulabit.
sed erit duplex eius omnis ornatus ille admirabilis, pro-
p.2039
pter quem ascendit in tantum honorem eloquentia[*]sed erit... eloquentia secl. Bake
. Nam
cum omnis pars orationis esse debet laudabilis, sic ut
verbum nullum nisi aut grave aut elegans excidat[*]sic ut... excidat secl. Bake
, tum
sunt maxime luminosae et quasi actuosae partes duae:
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam,
ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis
amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησις est nominata.