Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
et quoniam in omnibus quae ratione docentur et via primum constituendum est quid quidque sit—nisi enim inter eos qui disceptant[*]disceptant A: disceptent L convenit quid sit illud quod[*]quod A: de quo L ambigitur, nec recte disseri umquam nec ad exitum perveniri potest[*]disseres unquam nec ad exitum perveniri potes A —, explicanda est saepe verbis mens nostra de quaque re atque involuta[*]involuta Hoerner cum codd. dett.: involutae AL rei notitia[*]notio maluit Piderit definiendo aperienda est, si quidem est definitio oratio, quae quid sit id de quo
p.2036
agitur ostendit quam brevissime; tum, ut scis, explicato genere cuiusque rei videndum est quae sint eius generis sive formae sive partes, ut in eas tribuatur omnis oratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
erit igitur haec facultas in eo quem volumus esse eloquentem, ut definire rem possit nec id faciat tam presse et anguste quam in illis eruditissimis disputationibus fieri solet, sed cum explanatius tum etiam uberius et ad commune iudicium popularemque intellegentiam accommodatius; idemque etiam, cum res postulabit, genus universum in species certas, ut nulla neque praetermittatur neque redundet, partietur ac dividet. Quando autem id faciat[*]quando autem aut (et PM) quomodo id facias L aut quo modo, nihil ad hoc tempus, quoniam, ut supra dixi, iudicem esse me, non doctorem volo.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec vero a[*]a om. FPO dialecticis modo sit instructus et habeat omnis philosophiae notos ac tractatos locos. Nihil enim de religione, nihil de morte[*]morte FPO: more A , nihil de pietate, nihil de caritate patriae, nihil de bonis rebus[*]novis rebus FPM: rebus novis O aut malis, nihil de virtutibus aut vitiis, nihil de officio[*]officiis A , nihil de dolore, nihil de voluptate, nihil de perturbationibus animi et erroribus, quae saepe cadunt in causas et[*]et A: sed L ieiunius aguntur[*]et... aguntur secl. Rubner , nihil, inquam, sine ea scientia quam dixi graviter ample copiose dici et explicari potest.
34
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
de materia loquor orationis etiam nunc, non de ipso genere dicendi. Volo enim prius habeat orator rem de qua dicat, dignam auribus eruditis, quam cogitet quibus verbis quidque dicat aut quo modo[*]aut quo modo om. A ml ; quem etiam, quo grandior sit et quodam modo excelsior, ut de Pericle dixi supra, ne physicorum quidem esse ignarum volo. Omnia[*]volo omnino maluit Bake profecto, cum se a caelestibus rebus referet ad humanas[*]cum. ..humanas secl. Hoerner , excelsius magnificentiusque et dicet et sentiet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum illa[*]cumque illa L
p.2037
divina cognoverit, nolo ignoret ne[*]nolo ne L: volo ne codd. dett. haec quidem humana. Ius civile teneat, quo egent causae forenses cotidie. Quid est enim turpius quam legitimarum et civilium controversiarum patrocinia suscipere, cum sis legum et civilis iuris ignarus? cognoscat etiam rerum gestarum et memoriae veteris ordinem, maxime scilicet nostrae civitatis, sed etiam[*]sed etiam A: sed et L imperiosorum populorum et regum inlustrium; quem laborem nobis Attici nostri levavit labor, qui conservatis notatisque temporibus, nihil cum inlustre praetermitteret, annorum septingentorum memoriam uno libro conligavit. Nescire autem quid ante quam natus sis accident, id est semper esse puerum. Quid enim est aetas hominis, nisi ea memoria[*]ea memoria A: memoria L rerum veterum cum superiorum[*]superioribus A: superiore vulg. aetate contexitur? commemoratio autem antiquitatis exemplorumque prolatio summa cum delectatione et auctoritatem orationi adfert et fidem.