Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit. Est enim, ut in transferendis faciendisque verbis tranquillior sic in ipsis numeris sedatior. Gorgias autem avidior est generis eius et his festivitatibus—sic enim ipse censet—insolentius abutitur; quas Isocrates tamen, cum[*]tamen cum A: cum tamen L Rufin. audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit. Quin etiam se ipse tantum quantum aetate procedebat—prope enim centum confecit annos—relaxabat[*]relaxabat Kayser: relaxaret A: relaxarat L a nimia necessitate numerorum, quod declarat in eo libro quem ad Philippum Macedonem scripsit, cum iam admodum esset senex; in quo dicit sese minus iam servire numeris quam solitus esset. Ita non modo superiores sed etiam se ipse correxerat[*]correxerat AL: correxit codd. dett. .
53
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quoniam igitur habemus aptae orationis eos principes auctoresque quos diximus et origo inventa est, causa quaeratur. Quae sic aperta est, ut mirer veteres[*]veteres ea Kayser non esse com-
p.2059
motos, praesertim cum, ut fit, fortuito saepe aliquid concluse apteque dicerent. Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt. Ipsae enim aures[*]ipsae enim aures codd. dett.: ipse enim A: aures enim L vel animus aurium nuntio naturalem quandam in se continet vocum omnium mensionem[*]dimensionem maluit Reid .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat; mutila sentit quaedam et quasi[*]quasi et A decurtata, quibus tamquam debito fraudetur offenditur, productiora alia[*]alia L; aliqua A et quasi immoderatius excurrentia, quae magis etiam aspernantur aures; quod cum in plerisque tum in hoc genere nimium quod est offendit vehementius quam id quod videtur parum. Vt igitur poeticae[*]poeticae (sc. artis) Friedrich: poetica et L: secl. Jahn: poetae A: in poetica Schüts versus inventus est terminatione aurium, observatione prudentium, sic in oratione animadversum est, multo illud quidem serius, sed eadem natura admonente, esse quosdam certos cursus conclusionesque verborum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quoniam igitur causam quoque ostendimus, naturam nunc—id enim erat tertium—si placet explicemus; quae disputatio non huius instituti sermonis est, sed artis intimae. Quaeri enim potest, qui sit orationis numerus et ubi sit positus et natus ex quo, et is unusne sit an duo an plures[*]et is ... plures secl. Hoerner quaque ratione componatur et ad quam rem et quando et quo loco et quem ad modum adhibitus aliquid voluptatis adferat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed ut in plerisque rebus sic in hac duplex est considerandi via quarum altera est longior, brevior altera, eadem etiam planior.
54
est autem longioris prima illa quaestio sitne omnino ulla numerosa oratio; quibusdam enim non videtur, quia nihil insit in ea certi ut in versibus, et quod ipsi[*]ipsi L: illi A: illi ipsi Stangl , qui adfirment[*]affirmant A, quad tuetur Reid esse eos numeros,
p.2060
rationem cur sint non queant reddere. Deinde, si sit numerus in oratione, qualis sit aut quales, et e poeticisne numeris an ex alio genere quodam et, si e poeticis, quis eorum sit aut qui; namque aliis unus modo aliis plures aliis omnes idem videntur. Deinde, quicumque sunt sive unus sive plures, communesne sint omni generi orationis[*]omni generi orationis codd. dett.: omni genere orationis L: omnis generis orationi A —quoniam aliud genus est narrandi aliud persuadendi aliud docendi—an dispares numeri cuique orationis generi accommodentur; si communes[*]communes Manutius: omnis AL , qui sint; si dispares, quid intersit, et cur non aeque in oratione atque in versu numerus appareat.