Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
et apud Graecos
quidem iam anni prope quadringenti sunt cum hoc probatur;
nos nuper agnovimus. Ergo Ennio licuit vetera
contemnenti dicere:
versibus, quos olim Fauni vatesque canebant,mihi de antiquis eodem modo non licebit? praesertim cum dicturus non sim ante hunc, ut ille, nec quae sequuntur: Nos ausi reserare;—egi enim audivique non nullos, quorum prope modum absolute concluderetur oratio. Quod qui[*]quod qui L: qui quod A non possunt, non est eis satis non contemni, laudari etiam volunt. Ego autem illos ipsos laudo idque merito, quorum se isti imitatores esse dicunt, etsi in eis aliquid desidero, hos vero minime, qui nihil illorum nisi vitium sequuntur, cum a bonis absint longissime.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si auris tam inhumanas tamque agrestis habent,
ne doctissimorum quidem virorum eos movebit[*]moverit A
auctoritas?
p.2057
omitto Isocratem discipulosque eius Ephorum et Naucratem, quamquam orationis faciendae et ornandae auctores
locupletissimi summi[*]summi A: summique L
ipsi oratores esse debebant[*]debebant A: debeant L
. Sed quis
omnium[*]omnium AL: hominum Rufinus (vi. 570) doctior, quis acutior, quis[*]quis acutior quis om. A
in rebus vel inveniendis
vel iudicandis acrior Aristotele fuit? quis porro Isocrati
est adversatus infensius[*]infensius L et Rufin.: inpensius A
? is igitur versum in oratione vetat
esse, numerum iubet. Eius auditor Theodectes in primis,
ut Aristoteles saepe significat, politus scriptor atque artifex
hoc idem et sentit et praecipit; Theophrastus vero eisdem
de rebus etiam accuratius. Quis ergo istos ferat, qui hos
auctores non probent? nisi omnino haec esse ab eis praecepta
nesciunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si ita est—nec vero aliter existimo—
quid, ipsi suis sensibus non moventur? nihilne eis inane
videtur, nihil inconditum, nihil curtum[*]curtum L: incultum A
, nihil claudicans,
nihil redundans? in versu quidem theatra tota exclamant,
si fuit una syllaba aut brevior aut longior; nec vero multitudo
pedes novit nec ullos numeros tenet nec illud quod[*]quod L: aut A
offendit aut curat[*]curat A: anquirit Stangl: cur L
aut[*]aut L: ut A
in quo offendit[*]offendat L
intellegit[*]intellegat A
; et tamen
omnium longitudinum et brevitatum in sonis sicut acutarum
graviumque vocum iudicium ipsa natura in auribus nostris
conlocavit.
52
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
visne igitur, Brute, totum hunc locum accuratius etiam
explicemus quam illi ipsi, qui et haec et alia[*]alia A: illa L
nobis tradiderunt,
an his contenti esse quae ab illis dicta sunt possumus?
sed quid quaero velisne, cum litteris tuis eruditissime scriptis
te id vel maxime velle perspexerim? primum ergo origo,
deinde causa, post natura, tum ad extremum usus ipse explicetur
orationis aptae atque numerosae.
nam qui Isocratem maxime mirantur, hoc in eius[*]eius L Rufin.: omnis A: eo Bake: scriptis sive orationibus add. edd.
summis
p.2058
laudibus ferunt, quod verbis solutis numeros primum adiunxerit. Cum
enim videret oratores cum severitate audiri,
poetas autem cum voluptate, tum[*]tum AL secl. Eussner: iam Stangl: etiam Stegmann
dicitur numeros secutus,
quibus etiam in oratione uteretur[*]uteretur A: uteremur L
, cum iucunditatis causa
turn ut varietas occurreret satietati.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod ab eis vere
quadam ex parte, non totum dicitur. Nam neminem in
eo genere scientius versatum Isocrate confitendum est, sed
princeps inveniendi fuit Thrasymachus, cuius omnia nimis
etiam exstant scripta[*]scripta AL: structa Bake
numerose. Nam, ut paulo ante dixi,
paria paribus adiuncta et similiter definita itemque contrariis
relata contraria, quae sua sponte, etiam si id[*]id A: idem L
non
agas, cadunt plerumque numerose, Gorgias primum invenit,
sed eis est usus intemperatius. Id autem est genus, ut
ante dictum est, ex tribus partibus conlocationis alterum.