Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quod fit item
in contrariis referendis, ut illa sunt quibus non modo
numerosa oratio sed etiam versus efficitur:
eam quam nihil accusas damnas—condemnas dixisset qui versum effugere vellet[*]dixisset... voluisset A: diceret...vellet L —,
versum efficit ipsa relatio contrariorum. Idem[*]idem A: id L esset in oratione numerosum: quod scis nihil prodest; quod nescis multum obest.bene quam meritam esse autumas dicismale merere? id quod scis prodest nihil; id quodnescis obest?
50
semper haec, quae Graeci ἀντίθετα
p.2055
nominant, cum contrariis opponuntur contraria, numerum
oratorium necessitate ipsa efficiunt etiam[*]etiam A: et eum L
sine industria.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc genere antiqui iam ante Isocratem delectabantur et
maxime Gorgias, cuius in oratione plerumque efficit numerum
ipsa concinnitas. Nos etiam in hoc genere frequentes,
ut illa sunt in quarto accusationis: Conferte hanc pacem
cum illo bello, huius praetoris adventum cum illius imperatoris
victoria, huius cohortem impuram cum illius exercitu
invicto, huius libidines cum illius continentia: ab illo
qui cepit conditas, ab hoc qui constitutas accepit captas
dicetis Syracusas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ergo et hi numeri sint cogniti et genus illud tertium
explicetur quale sit, numerosae et aptae orationis. Quod
qui non sentiunt, quas auris habeant aut quid in his
hominis simile sit nescio. Meae quidem et perfecto completoque
verborum ambitu gaudent et curta sentiunt nec
amant redundantia. Quid dico meas? contiones saepe
exclamare vidi, cum apte verba cecidissent. Id enim exspectant
aures, ut verbis conligetur sententia[*]colligentur sententiae L
. 'non erat
hoc apud antiquos.' Et quidem nihil aliud fere non erat;
nam et verba eligebant[*]effingebant A
et sententias gravis et suavis reperiebant,
sed eas aut vinciebant aut explebant parum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
'hoc
me ipsum delectat' inquiunt. Quid si antiquissima illa
pictura paucorum colorum magis quam[*]quem quam maluit Stangl
haec iam perfecta
delectet, illa nobis sit credo repetenda, haec scilicet repudianda!
nominibus veterum gloriantur. Habet autem ut
in aetatibus auctoritatem senectus, sic in exemplis antiquitas,
quae quidem apud me ipsum valet plurimum. Nec
ego id quod deest antiquitati flagito potius quam laudo
quod est; praesertim cum ea[*]ea om. A
maiora iudicem quae sunt
quam illa quae desunt. Plus est enim in verbis et in sententiis
boni, quibus illi excellunt, quam in conclusione
p.2056
sententiarum, quam non habent.
51
post inventa conclusio
est, qua credo usuros veteres illos fuisse, si iam nota atque
usurpata res esset; qua inventa omnis usos magnos oratores
videmus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed habet nomen invidiam, cum in oratione
iudiciali et forensi numerus Latine, Graece ῥυθμός
[*]Latine, Graece ῥυθμός
secl. Ernesti
inesse
dicitur[*]cum... dicitur secl. Stangl
. Nimis enim insidiarum ad capiendas auris adhiberi
videtur, si[*]si L: cum si A
etiam in dicendo numeri ab oratore quaeruntur. Hoc
freti isti et ipsi infracta et amputata loquuntur
et eos vituperant qui apta et finita pronuntiant; si inanibus
verbis levibusque sententiis, iure; sin[*]sin P2: sint FP1OA
probae res, lecta
verba, quid est cur claudere aut insistere orationem malint
quam cum sententia pariter excurrere? hic enim invidiosus
numerus nihil adfert aliud nisi ut sit apte verbis comprehensa
sententia; quod fit etiam ab antiquis, sed plerumque
casu saepe[*]plerumque casu, saepe AL: parum tumque casu sive Friedrich
natura; et quae valde laudantur apud illos,
ea fere quia sunt conclusa laudantur.