Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
quin etiam, quod iam
subrusticum videtur, olim autem politius, eorum verborum,
quorum eaedem erant postremae duae litterae, quae sunt in
optimus, postremam litteram detrahebant, nisi vocalis insequebatur. Ita
non erat ea offensio in versibus quam nunc
fugiunt poetae novi. Sic[*]sic A: ita L
enim loquebamur[*]loquebamur AL: loquebantur ed. Rom.
:
qui est omnibu' princepsnon omnibus[*]omnib. A : omnium L princeps, et:
vita illa dignu' locoque
p.2053
non dignus. Quod si indocta consuetudo tam est artifex
suavitatis, quid ab ipsa tandem arte et doctrina postulari
putamus?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec dixi brevius quam si hac de re una[*]una postulata A (oculi errore ex postulari natum), unde una proposita Heerdegen: una posita Stroebel
disputarem—est enim locus hic late patens de natura
usuque verborum—longius autem quam instituta ratio
postulabat.
49
sed quia rerum verborumque iudicium in prudentia[*]in prudentia A: prudentiae L
est,
vocum autem et numerorum aures sunt iudices, et quod
illa ad intellegentiam referuntur, haec ad voluptatem, in
illis ratio invenit, in his sensus artem. Aut enim neglegenda
fuit nobis voluntas[*]voluntas Bake: voluptas AL
aurium, quibus probari nitebamur[*]nitebamur Stangl: videbamur A: volebamus L
,
aut ars eius conciliandae reperienda.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
duae sunt igitur res
quae permulceant auris, sonus et numerus. De numero
mox, nunc de sono quaerimus. Verba, ut supra diximus,
legenda sunt potissimum bene sonantia, sed ea non ut
poetae exquisita ad sonum, sed sumpta de medio.
qua pontus Helles, †supera Tmolum ac Tauricos†:locorum[*]locorum AL: colchorum O2, unde auricomus Colchorum <aries> Ribbeck splendidis nominibus inluminatus est versus, sed proximus inquinatus insuavissima littera:
finis frugifera et efferta arva Asiae tenet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re bonitate potius nostrorum verborum utamur quam
splendore Graecorum, nisi forte sic loqui paenitet:
qua tempestate Helenam Pariset quae sequuntur. Immo vero ista sequamur asperitatemque fugiamus:
habeo istanc ego perterricrepam
p.2054
itemque[*]itemque Ernesti: idemque L: fidem ... A
:
versutiloquas malitias.nec solum componentur verba ratione, sed etiam finientur[*]componentur... finientur L: componantur ... finiantur A , quoniam id iudicium esse alterum aurium diximus. Et[*]et A: sed L finiuntur[*]finiuntur L: finiantur A aut ipsa compositione et quasi[*]et quasi AL: aut quasi Schütz aut quodam genere vulg.: ut quaedam genera AL sua sponte, aut quodam genere verborum, in[*]in om. A quibus ipsis concinnitas inest; quae sive casus habent in exitu similis sive paribus paria redduntur sive opponuntur contraria, suapte natura numerosa sunt, etiam si nihil est factum de industria.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in
huius concinnitatis consectatione Gorgiam fuisse principem
accepimus; quo de genere illa nostra sunt in Miloniana:
Est enim, iudices, haec non scripta. sed nata lex, quam non
didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus,
hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed
facti, non instituti, sed imbuti sumus. Haec enim talia
sunt, ut, quia referuntur eo quo[*]eo quo Stangl: ea quae A: ad ea quae L: ad ea ad quae codd. dett.: ad quae Friedrich
debent referri, intellegamus
non quaesitum esse numerum, sed secutum.