Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
itaque et Herodotus et eadem superiorque
aetas numero caruit[*]caruit L:
placuit A
nisi quando temere ac fortuito[*]fortuito accidit Heerdegen
, et
scriptores perveteres de numero nihil omnino, de oratione
praecepta multa nobis reliquerunt[*]Itaque... reliquerunt secl. Stangl
.—nam quod et facilius
est et magis necessarium, id semper[*]semper L: semel A
ante cognoscitur—
56
ita
translata aut facta aut coniuncta[*]iuncta L
verba facile sunt cognita,
quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone.
Numerus autem non domo[*]domo vulg.: modo AL: de medio Stroebel
depromebatur neque habebat
aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione.
Itaque serius aliquanto notatus et cognitus quasi quandam
palaestram et extrema[*]extrema AL: externa Friedrich
liniamenta orationi attulit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod si
p.2062
et angusta quaedam atque concisa[*]concessa A
et alia est dilatata[*]dilatata A: conlatata F: collata PO1M: colligata Bake
et
fusa[*]fusa A: diffusa L
oratio, necesse est id non litterarum accidere[*]accidere vulg.: accipere A:
accedere L: accredere O1
natura,
sed intervallorum longorum[*]longorum L: longiorum A
et brevium varietate; quibus[*]quibus L: et quibus A
implicata atque permixta oratio quoniam tum stabilis est
tum volubilis, necesse est eius modi vi[*]vi Stangl: ut A: om. L
naturam numeri[*]numeri
Stangl: numeris AL
contineri. Nam circuitus ille, quem saepe iam diximus,
incitatior numero ipso fertur et labitur, quoad perveniat ad
finem et insistat. Perspicuum est igitur numeris astrictam
orationem esse debere, carere versibus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed hi numeri poeticine sint an ex alio genere quodam
deinceps est videndum. Nullus est igitur numerus extra
poeticos, propterea quod definita sunt genera numerorum.
Nam omnis talis est, ut unus sit e tribus. Pes enim, qui
adhibetur ad numeros, partitur in tria, ut necesse sit partem
pedis aut aequalem esse alteri parti aut altero tanto aut
sesqui[*]sesqui PM: sesque FO: se sesequi A
esse maiorem. Ita fit aequalis dactylus, duplex
iambus, sesquiplex[*]sesquiplex vulg.: sesqui L: sequens A
paean; qui pedes in orationem non
cadere qui possunt? quibus ordine locatis quod efficitur
numerosum sit necesse est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quaeritur quo numero aut
quibus potissimum sit utendum. Incidere vero omnis in
orationem etiam ex hoc intellegi potest, quod versus saepe
in oratione per imprudentiam dicimus. Est id vehementer[*]est id vehementer A: quod vehementer est L
vitiosum, sed non attendimus neque exaudimus nosmet
ipsos; senarios vero et Hipponacteos effugere vix possu-
mus; magnam enim partem ex iambis nostra constat oratio.
Sed tamen eos versus facile agnoscit[*]agnoscit AF: cognoscit
OPM: ignoscit Heerdegen
auditor; sunt enim
usitatissimi; inculcamus autem per imprudentiam saepe
etiam minus usitatos, sed tamen versus: vitiosum genus et
p.2063
longa animi provisione fugiendum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
elegit ex multis Iso-
crati libris triginta fortasse versus Hieronymus Peripateticus
in primis nobilis, plerosque senarios, sed etiam anapaestos[*]anapaestos vulg.: anapaesta FPO: anapesti A
;
quo quid potest esse turpius? Etsi in legendo[*]legendo
AP1: eligendo FOMP2
fecit malitiose; prima enim syllaba dempta ex[*]ex A:in L
primo verbo sententiae
postremum ad verbum primam rursus syllabam adiunxit
insequentis sententiae; ita[*]ita A:itaque L
factus est anapaestus is qui
Aristophaneus nominatur; quod ne accidat observari nec
potest nec necesse est. Sed tamen hic corrector in eo ipso
loco quo reprehendit, ut a me animum adversum est studiose
inquirente in eum, immittit imprudens ipse senarium. Sit
igitur hoc cognitum in solutis etiam verbis inesse numeros
eosdemque esse oratorios qui sint poetici.
57