Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sit igitur, ut supra dixi, permixta et temperata
numeris[*]permixta... numeris secl Bake
nec dissoluta nec tota numerosa[*]numerosa oratio maluit Heerdegen
, paeane maxime,
quoniam optimus auctor ita censet, sed reliquis etiam nu-
meris, quos ille praeterit, temperata.
58
quos autem numeros cum quibus tamquam purpuram
misceri oporteat nunc dicendum est atque etiam quibus
orationis generibus sint quique accommodatissimi. Iambus
enim frequentissimus est in eis[*]eis Rufinus: his L
quae demisso atque humili
sermone dicuntur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
paean autem in amplioribus, in utroque
dactylus. Itaque[*]itaque Rufinus: ita L
in varia et perpetua oratione hi sunt inter
se miscendi et temperandi. Sic minime animadvertetur
delectationis aucupium et quadrandae orationis industria;
quae latebit eo magis, si et verborum et sententiarum ponderibus utemur. Nam qui audiunt haec duo animadvertunt et iucunda sibi censent[*]censent L: sentiunt Bake
, verba dico et sententias, eaque
dum animis attentis admirantes excipiunt, fugit eos et prae-
tervolat numerus; qui tamen si abesset, illa ipsa delecta-
rent minus[*]delectarent minus. nec vero Heerdegen: delectarent nec vero minus
L
.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec vero is cursus est numerorum—orationis
dico, nam est longe aliter in versibus—, nihil ut fiat extra
modum; nam id quidem esset poema; sed omnis nec
claudicans nec quasi fluctuans sed[*]sed Bake: et L
aequabiliter[*]aequabiliter Schütz: aequaliter L
constanter-
que ingrediens numerosa habetur oratio. Atque id in
dicendo numerosum putatur, non quod totum constat e
numeris, sed quod ad numeros proxime accedit; quo etiam
difficilius est oratione uti quam versibus, quod in illis certa
quaedam et definita lex est, quam sequi sit necesse; in
p.2066
dicendo autem nihil est propositum, nisi ut ne[*]ut ne Schütz: aut ne L
immo-
derata aut angusta aut dissoluta aut fluens[*]aut fluens L:ac fluens Heerdegen
sit oratio. Itaque
non sunt in ea tamquam tibicini[*]tibicini L: tibicinii Orelli:tibicinis codd. dett.
percussionum modi, sed
universa comprehensio et species orationis clausa et ter-
minata est, quod voluptate aurium iudicatur.59
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
solet autem quaeri totone in ambitu verborum numeri
tenendi sint an in primis partibus atque in extremis; plerique enim censent cadere tantum numerose oportere termi-
narique sententiam. Est autem, ut id maxime deceat, non
ut solum[*]ut solum
Bake:id solum L
; ponendus est enim ille ambitus, non abiciendus.
Qua re cum aures extremum semper exspectent in eoque
acquiescant, id vacare numero non oportet, sed ad hunc
exitum iam[*]iam Ernesti: tam FP1O1:tamen P2MO2 a principio ferri debet verborum illa compre-
hensio et tota a capite ita fluere, ut ad extremum veniens
ipsa consistat.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
id autem bona disciplina exercitatis, qui et
multa scripserint et quaecumque etiam sine scripto dicent[*]dicent Jahn: dicerent L
similia scriptorum effecerint, non erit difficillimum. Ante
enim circumscribitur mente sententia confestimque verba
concurrunt, quae mens eadem, qua nihil est celerius, statim
dimittit, ut suo quodque loco respondeant[*]respondeant Reid: respondeat L
; quorum di-
scriptus ordo alias alia terminatione concluditur. Atque
omnia illa et prima et media verba spectare debent ad
ultimum.