Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
haec autem forma retinenda non diu est, nec dico[*]nec dico L: non dico Sauppe in per- oratione, quam ipsam includit[*]quam ipsam includit Beier: quam ipse includit L: qua in ipsa includitur Stangl:in quam ipsam includitur Bake: quam ipsa finis includit Schütz , sed in orationis reliquis partibus. Nam cum sis eis locis usus quibus ostendi licere[*]licere vulg.:liceret L , transferenda tota dictio est ad illa quae nescio cur, cum Graeci κόμματα et κῶλα nominent, nos non recte incisa et membra dicamus. Neque enim esse possunt rebus ignotis nota nomina, sed cum verba aut suavitatis aut inopiae causa transferre soleamus, in omnibus hoc fit artibus, ut, cum id appellandum sit quod propter rerum ignorationem ipsarum
p.2070
nullum habuerit ante nomen, necessitas cogat[*]cogat vulg.: cogit L aut novum facere verbum aut a simili mutuari.
63
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quo autem pacto deceat incise membratimve dici iam videbimus; nunc quot modis mutentur comprehensiones conclusionesque dicendum est. Fluit omnino numerus a primo tum incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius. Cursum contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem. Insistit autem ambitus modis pluribus, e quibus unum est secuta Asia maxime, qui dichoreus vocatur, cum duo extremi chorei sunt, id est e singulis longis et brevibus. Explanandum est enim, quod[*]quod L: quod iam Rufinus: quoniam Stangl ab aliis[*]ab aliis Rufinus: ab illis L eidem pedes aliis vocabulis nominantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
dichoreus non est ille quidem sua sponte vitiosus in clausulis, sed in orationis numero nihil est tam vitiosum quam si semper est 1idem. Cadit autem per se ille ipse praeclare, quo etiam satietas formidanda est magis. Me stante C. Carbo C. F. tribunus plebis in contione dixit his verbis: 0 Marce Druse, patrem appello—haec quidem duo binis pedibus incisim; dein[*]dein L: deinde Nonius et Rufinus membratim: Tu[*]tu L Rufinus: tum Nonius dicere solebas sacram esse rem publicam ;—haec item membra ternis; post ambitus:
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quicumque eam violavissent, ab omnibus esse ei poenas persolutas;—dichoreus; nihil enim ad rem, extrema illa longa sit an brevis; deinde: Patris dictum sapiens temeritas fili comprobavit—hoc dichoreo tantus clamor contionis exci- tatus est, ut admirabile esset. Quaero nonne id numerus effecerit? Verborum ordinem immuta, fac sic: Comprobavit fili temeritas, iam nihil erit, etsi temeritas ex tribus brevibus et longa est, quem[*]quem MP2O2 Rufinus: quam FO1: quem numerum maluit Stangl Aristoteles ut optimum probat, a quo dissentio. 'At eadem verba, eadem sententia.'
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
animo istuc satis est, auribus non satis. Sed id crebrius fieri non
p.2071
oportet; primum enim numerus agnoscitur, deinde satiat, postea cognita facilitate contemnitur.
64
sed sunt clausulae plures, quae numerose et iucunde cadant[*]cadant L: cadunt Bake . Nam et creticus, qui est e longa et brevi et longa, et eius[*]eius L: ei Stangl aequalis paean, qui spatio par est, syllaba longior, quam[*]quam vulg.: qui FPO Rufinus: vel Stangl commodissime putatur in solutam orationem inligari, cum sit duplex. Nam aut e longa est et tribus brevibus, qui numerus in primo viget, iacet in extremo, aut e[*]e Rufinus: om. L totidem brevibus et longa, in[*]in L: om. Rufinus quem optime cadere censent veteres; ego non plane reicio, sed alios antepono.