Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
ne spondeus
quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis
duabus, hebetior videtur et tardior; habet tamen stabilem
quendam et non expertem dignitatis gradum, in incisionibus vero multo magis et in membris; paucitatem enim
pedum gravitate sua et[*]gravitate sua et O2 Rufinus: gravitatis
suaet F: gravitatis suae P: gravitatis sue O1
tarditate compensat. Sed hos cum
in clausulis pedes nomino, non loquor de uno pede ex-
tremo: adiungo, quod minimum sit[*]sit L: est
maluit Stangl
, proximum superiorem,
saepe etiam tertium.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ne iambus quidem, qui est e brevi
et longa, aut par choreo qui habet tris brevis trochaeus,
[*]trochaeus Rufinus: om. L
sed
spatio par, non syllabis, aut etiam dactylus, qui est e long
et duabus brevibus, si est proximus a postremo, parum
volubiliter pervenit ad extremum, si est extremus choreus
aut spondeus; numquam enim interest uter sit eorum in
pede extremo. Sed idem hi tres pedes male concludunt[*]conclu-
duntur Rufinus
,
si quis eorum in extremo locatus est, nisi cum pro cretico
postremus est dactylus; nihil enim interest dactylus sit
extremus an creticus, quia postrema syllaba brevis an longa
sit ne in versu quidem refert.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
qua re etiam paeana qui
dixit aptiorem, in quo esset longa postrema, vidit parum,
p.2072
quoniam nihil ad rem est, postrema quam longa sit. Iam
paean, quod pluris habeat[*]habeat L: habet Rufinus
syllabas quam tris, numerus a
quibusdam, non pes habetur[*]habetur L: existimatur Ru-
finus: nominatur Reid. Est quidem, ut inter omnis
constat antiquos, Aristotelem, Theophrastum, Theodectem,
Ephorum, unus aptissimus orationi vel orienti vel mediae;
putant illi etiam cadenti, quo loco mihi videtur aptior
creticus. Dochmius autem e quinque syllabis, brevi, duabus longis, brevi, longa, ut est hoc: Amicos tenes, quovis
loco aptus est, dum semel ponatur: iteratus aut continuatus
numerum apertum et nimis insignem facit. 65
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
his igitur tot
commutationibus tamque variis si utemur, nec deprehendetur manifesto quid a nobis de industria fiat et occurretur
satietati. Et quia non numero solum
[*]numero solum codd. dett.(om. numerosa): om. L
numerosa oratio sed
et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con-
cinnitatis—compositione potest intellegi, cum ita structa
verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse
videatur, ut apud Crassum: Nam ubi libido dominatur,
innocentiae leve praesidium est; ordo enim verborum efficit
numerum sine ulla aperta oratoris industria—; itaque si
quae veteres illi, Herodotum dico et Thucydidem totamque
eam aetatem, apte numeroseque dixerunt, ea non numero
quaesito, sed verborum conlocatione ceciderunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
formae
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea[*]ea edd.:ea si L: ea scilicet Stangl: ea sic
Heerdegen
concinnitas est
ut sequatur numerus necessario. Nam cum aut par pari
refertur aut contrarium contrario opponitur aut quae simi-
liter cadunt verba verbis comparantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit[*]quidquid... fit vulg.: quid quod ... sic L
ut numerose cadat, quo de genere
cum exemplis supra diximus; ut haec quoque copia faculta-
tem adferat non semper eodem modo desinendi. Nec
tamen haec ita sunt arta et astricta, ut ea, cum velimus,
p.2073
laxare nequeamus. Multum[*]multumque Stangl
interest utrum numerosa sit,
id est similis numerorum, an plane e numeris constet oratio;
alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum nisi fit, dissipata et inculta et fluens est oratio.66