Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
nec ullum
genus est dicendi aut melius aut fortius quam[*]quam vulg.: om.
L et Rufinus
binis aut
p.2075
ternis ferire verbis, non numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae[*]quae Rufinus: quas L
variis clausulis interponit se raro numerosa
comprehensio; quam perverse fugiens Hegesias, dum ille
quoque imitari Lysiam vult alterum paene Demosthenem,
saltat incidens particulas. Et is quidem non minus sen-
tentiis peccat quam verbis, ut non quaerat quem appellet
ineptum qui illum cognoverit. Sed ego illa Crassi et nostra
posui, ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam
in minimis particulis orationis esset iudicaret. Et quoniam
plura de numerosa oratione diximus quam quisquam ante
nos, nunc de eius generis utilitate dicemus.68
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu minime
omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi optimis
sententiis verbisque lectissimis[*]lectissimis codd. deti.: lectissime
L
dicere. Et nec[*]et nec L: sed nec Madvig
sententia
ulla est quae fructum oratori ferat, nisi apte exposita atque
absolute, nec verborum lumen apparet nisi diligenter conlocatorum, et horum utrumque numerus inlustrat; numerus
autem—saepe enim hoc testandum est—non modo non
poetice vinctus[*]vinctus C. F. W. Müller:
iunctus L
verum etiam fugiens ilium eique omnium
dissimillimus; non quin idem sint numeri non modo ora-
torum et poetarum verum omnino loquentium, denique
etiam sonantium omnium quae metiri auribus possumus,
sed ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut orationis
aut poematis simile videatur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hanc igitur, sive composi-
tionem sive perfectionem sive numerum vocari placet, et[*]et secl. Lambinus
adhibere necesse est, si ornate velis dicere, non solum,
quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne infinite feratur
ut flumen oratio, quae non aut spiritu pronuntiantis aut
interductu librari, sed numero coacta debet insistere,
verum etiam quod multo maiorem habent apta vim quam
soluta. Vt enim athletas nec multo secus gladiatores
p.2076
videmus nihil nec vitando facere caute nec petendo vehe-
menter, in quo non motus hic habeat palaestram quandam,
ut quicquid in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad
aspectum etiam sit venustum, sic orator[*]orator Bake: oratio L
nec plagam gravem
facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte[*]tecte edd. vett.: tecti L: recte vulg.
(ex Quint. ix. 3. 8) declinat impetum,
nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque qualis
eorum motus quos ἀπαλαίστρους Graeci vocant, talis horum
mihi videtur oratio qui non claudunt numeris sententias,
tantumque abest ut[*]ut Manutius:ne L
—quod ei[*]ei codd. dett.:
hi L
qui hoc aut magistrorum
inopia aut ingeni tarditate aut laboris fuga non sunt adse-
cuti solent dicere—enervetur oratio compositione verborum,
ut aliter in ea nec impetus ullus nec vis esse possit.
69
sed
magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum qui
genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus, ne aut[*]ne aut L: ut Manutius
verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat aut volvatur
oratio; quod se
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
L. Caelius Antipater in prooemio belli
Punici nisi necessario facturum negat. O virum simplicem
qui nos nihil celet[*]celet vulg.: celat L
, sapientem qui serviendum necessitati
putet! Sed hic omnino rudis; nobis autem in scribendo
atque in dicendo necessitatis excusatio non probatur; nihil
est enim necesse et, si quid esset, id necesse tamen non
erat confiteri. Et hic quidem, qui hanc a Laelio, ad quem
scripsit[*]ad quem scripsit secl. Schüts
, cui se purgat[*]cui se purgat Heerde-
genio interpolata videntur
, veniam petit, et utitur ea traiectione
verborum et nihilo tamen aptius explet concluditque sen-
tentias. Apud alios autem et Asiaticos maxime numero
servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi
complementa numerorum. Sunt etiam qui illo vitio, quod
ab Hegesia maxime fluxit, infringendis concidendisque
numeris in quoddam genus abiectum incidant versiculorum[*]versiculorum Jahn: siculorum L
simillimum.