Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
tertium est, in quo fuerunt fratres illi Asiati-
p.2077
corum rhetorum principes Hierocles et Menecles minime
mea sententia contemnendi. Etsi enim a forma veritatis
et ab Atticorum regula absunt, tamen hoc vitium compensant vel facultate[*]facultate L: facilitate Stangl
vel copia. Sed apud eos varietas non
erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. Quae vitia
qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria
factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas
expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque
sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper
versetur[*]-per versetur: hinc
incipit denuo cod. A
genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit[*]vitia vitaverit L: vitiaverit A
.
Nam de laudibus multa diximus, quibus sunt illa[*]illa codd. dett. Madvig: alia AL
perspicue
vitia contraria. 70
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quantum autem sit apte dicere, experiri
licet, si aut compositi[*]composite A: compositis L
oratoris bene structam conlocationem
dissolvas[*]dissolvas A: dissolvat L
permutatione verborum;— corrumpatur[*]corrumpatur AL: corrumpetur
Hoerner
enim
tota res, ut et[*]et om. A
haec nostra in Corneliana et deinceps
omnia: Neque me divitiae movent, quibus omnis Africanos
et Laelios multi venalicii mercatoresque superarunt: immuta paululum, ut sit multi superarunt[*]immuta ... superarunt om. A
mercatores venaliciique, perierit tota res; et quae sequuntur: Neque vestis
aut caelatum aurum et argentum, quo nostros veteres Mar-
cellos Maximosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt; verba permuta sic, ut sit vicerunt eunuchi e Syria
Aegyptoque: adde tertium: Neque vero ornamenta ista
villarum, quibus L. Paullum et L. Mummium, qui rebus
his urbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo video
perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari; fac ita: potu-
isse superari ab aliquo Syro aut Deliaco;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
videsne, ut ordine
verborum paululum commutato, isdem tamen verbis[*]isdem tamen verbis A: isdem verbis L, secl. Bake
stante
sententia, ad nihilum omnia recidant, cum sint ex aptis
p.2078
dissoluta? Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam
aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum
commutato[*]ordine ... commutato secl. Schütz
in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod
fuerit[*]fuerit L: fuerat
Lambinus
antea diffluens ac solutum. Age sume de Gracchi
apud censores illud: Abesse non potest quin eiusdem
hominis sit probos improbare qui improbos probet; quanto
aptius, si ita dixisset: Quin eiusdem hominis sit qui improbos probet probos improbare!
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hoc modo dicere nemo
umquam noluit nemoque potuit quin dixerit[*]dixerit AL: didicerit Stangl
; qui autem
aliter dixerunt, hoc adsequi non potuerunt. Ita facti sunt
repente Attici; quasi vero Trallianus fuerit Demosthenes !
cuius non tam vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta
ferrentur.
71
sed si quem magis delectant soluta, sequatur
ea sane, modo sic ut[*]sic ut A: om. L
, si quis[*]si quis...
sequantur L
Phidiae clipeum dissolverit,
conlocationis universam speciem sustulerit, non singulorum
operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
isti autem cum
dissolvunt orationem, in qua nec res nec verbum ullum est
nisi abiectum, non clipeum, sed, ut in proverbio est—etsi
humilius dictum est tamen simile est[*]tamen simile est
om. A et Nonius
—, scopas ut ita
dicam[*]ut ita dicam secl. Ernesti
mihi videntur dissolvere[*]dissipare
Nonius
. Atque ut plane genus
hoc, quod ego laudo[*]quod ego laudo om. A
, contempsisse videantur, aut scribant
aliquid vel Isocrateo more vel quo Aeschines aut Demo-
sthenes utitur, tum illos existimabo non desperatione reformi-
davisse genus hoc, sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse[*]reperiam ipse A:
reperiam ipsa L: reperiant ipsa codd. dett.: reperiant, ipse Madvig
eadem condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra
voles lingua eo genere quo illi volunt[*]volet Ernesti
; facilius est enim
apta dissolvere quam dissipata conectere.