Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt; ut iam[*]iam L: sane Jahn non sine causa Demosthenes tribuerit et primas et secundas et tertias actioni; si enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest. Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa[*]flexa maluit Schütz miserabilis;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mira est enim quaedam natura vocis, cuius quidem e tribus omnino sonis, inflexo acuto gravi, tanta sit et tam suavis varietas perfecta in cantibus.
18
est autem etiam in dicendo quidam cantus obscurior, non hic e Phrygia[*]Phrygia L et Iul. Vict.: Lycia Quintil. xi. 3. 58 et Caria rhetorum[*]post rhetorum add. Ernesti quorum epilogus paene canticum, sed ille quem significat Demosthenes et Aeschines, cum alter alteri obicit vocis flexiones; dicit[*]dicit del. Ernesti: dicit... fuisse secl. Meyer: dicit Aeschini plorare Madvig (plur L: plorare Schenkl)
p.2019
plorare etiam Demosthenes istum quem saepe dicat[*]istum quem semper dicat Schenkl: illumque saepe dicat L: ipse dicit Madvig voce dulci et clara fuisse.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in quo illud etiam notandum mihi videtur ad studium persequendae suavitatis in vocibus: ipsa enim natura, quasi modularetur hominum orationem, in omni verbo posuit acutam vocem nec una plus nec a postrema syllaba citra tertiam; quo magis naturam ducem ad aurium voluptatem sequatur[*]sequetur maluit Stangl industria.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ac vocis quidem bonitas[*]quidem bonitas Ernesti: bonitas quidem L optanda est; non est enim in nobis, sed tractatio atque usus in nobis. Ergo ille princeps variabit et mutabit: omnis sonorum tum intendens tum remittens persequetur gradus. Idemque motu sic utetur, nihil ut supersit. In gestu[*]in gestu secl. Bake: desit aut supersit in gestu Schüts status erectus et celsus; rarus incessus nec ita longus; excursio moderata eaque rara; nulla mollitia cervicum, nullae argutiae digitorum, non ad numerum articulus cadens; trunco magis toto se ipse[*]se ipse L et Quint.: ipse se Nonius moderans et virili laterum flexione[*]inflexione maluit Piderit , bracchii proiectione in contentionibus, contractione in remissis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vultus vero, qui secundum vocem plurimum potest, quantam adferet tum dignitatem tum venustatem! in quo cum effeceris ne quid ineptum sit aut vultuosum[*]sit aut voltuosum Nonius: aut voltuosum sit L , tum oculorum est quaedam magna moderatio. Nam ut imago est animi vultus, sic indices oculi; quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.
19