Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed iam illius perfecti oratoris et summae eloquentiae
species exprimenda est. Quem hoc uno excellere id est
oratione[*]id est oratione secl. Schütz
, cetera in eo latere indicat nomen ipsum; non
enim inventor aut compositor aut actor qui
[*]actor qui Madvig: sed qui (l. 28) maluit Heerdegen: est om. Nixon (non addito qu) haec complexus
est omnia, sed et Graece ab eloquendo ῥήτωρ et
Latine eloquens dictus est; ceterarum enim rerum quae
p.2020
sunt in oratore partem aliquam sibi quisque vindicat,
dicendi autem, id est eloquendi, maxima vis soli huic conceditur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quamquam enim et philosophi quidam[*]quidam vulg.: quidem L
ornate locuti
sunt—si quidem et Theophrastus a divinitate[*]a divinitate vulg.: divinitate L
loquendi
nomen invenit et Aristoteles Isocratem ipsum lacessivit et
Xenophontis voce Musas quasi locutas ferunt et longe
omnium quicumque scripserunt aut locuti sunt exstitit et
suavitate et gravitate[*]et suav. et grav. codd. dett.: et grav. et suav. Sauppe: et gravitate L: et gravitate Heerdegen
princeps Plato—, tamen horum oratio
neque nervos neque aculeos oratorios ac forensis habet.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
loquuntur cum doctis, quorum sedare animos malunt quam
incitare, et de[*]et de Heerdegen: fide L: sic de codd. dett.: sic... loquuntur secl. Kayser: scilicet de Stangl
rebus placatis ac minime turbulentis docendi
causa non capiendi loquuntur[*]loquuntur secl. Schütz
, ut in eo ipso, quod delectationem
aliquam dicendo aucupentur, plus non nullis quam
necesse sit facere videantur. Ergo ab hoc genere non
difficile est hanc eloquentiam, de qua nunc agitur, secernere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
mollis est enim oratio philosophorum et umbratilis
nec sententiis nec verbis instructa popularibus[*]popularibus codd. dett.: popularis L vincta codd. dett.: iuncta L
nec vincta
numeris, sed soluta liberius; nihil iratum habet, nihil invidum,
nihil atrox, nihil miserabile[*]miserabile vulg.: mirabile L
, nihil astutum; casta,
verecunda, virgo incorrupta quodam modo. Itaque sermo
potius quam oratio dicitur. Quamquam enim omnis locutio
oratio[*]oratoris codd. dett.: orationis L
est, tamen unius oratoris locutio hoc proprio signata
nomine est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sophistarum, de quibus supra dixi, magis distinguenda
similitudo videtur, qui omnes eosdem volunt flores quos
adhibet orator in causis persequi. Sed hoc differunt quod,
cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare
potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id
p.2021
faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias
exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt
fabulas, verba altius[*]altius Beier: apertius L: audacius Schütz
transferunt eaque ita disponunt ut
pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa
contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt[*]definiunt L: finiuntur maluit Bake
.
20