Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
conlocata autem
verba habent ornatum, si aliquid concinnitatis efficiunt,
quod verbis mutatis non maneat manente sententia; nam
sententiarum ornamenta quae permanent, etiam si verba
mutaveris, sunt illa quidem permulta, sed quae emineant
pauciora.
ergo ille tenuis orator, modo sit elegans, nec in faciendis
p.2026
verbis erit audax et in transferendis verecundus et parcus et
in priscis in reliquisque[*]in reliquisque Reid: parcus in priscis edd. plurimi
ornamentis et verborum et sententiarum
demissior; ea
[*]ea add. Heerdegen
translatione fortasse crebrior, qua frequentissime
sermo omnis utitur non modo urbanorum, sed
etiam rusticorum: si quidem est eorum gemmare vitis, sitire[*]sitire F2 cum Quint. viii. 6. 6 et Non.: scire F1O1P1: lascivire MO2P2 d
agros, laetas esse segetes, luxuriosa frumenta.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nihil horum
parum audacter, sed aut simile est illi unde transferas, aut
si res suum nullum habet nomen, docendi causa sumptum,
non ludendi videtur. Hoc ornamento liberius paulo quam
ceteris utetur hic summissus, nec tam licenter tamen quam
si genere dicendi uteretur amplissimo;
25
itaque illud indecorum,
quod quale sit ex decoro debet intellegi, hic quoque
apparet, cum verbum aliquod altius transfertur idque in
oratione humili ponitur quod idem in alia[*]alia L: alta Manutius
deceret.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illam
autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat
eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis
σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam
in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet[*]adhibet L: adhibebit Bake
hic quidem[*]hic quidem vulg.: quidem hic L
subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui[*]ceteroqui Heerdegen: ceteroquin codd. dett.: ceteroque L
recte quidam
vocant Atticum, sed paulo parcius; nam sic ut[*]sicut vulg.: si ut L
in epularum
apparatu a
[*]a add. codd. dett.
magnificentia recedens non se parcum solum sed
etiam elegantem videri volet, et eliget[*]et eliget Bake: eliget L: eligetque Lambinus
quibus utatur;
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sunt
enim pleraque apta[*]apta Lambinus: aptae L
huius ipsius oratoris de quo loquor
parsimoniae. Nam illa de quibus ante dixi huic acuto
fugienda sunt: paria paribus relata et similiter conclusa
eodemque pacto cadentia et immutatione litterae quasi[*]quasi secl. Lambinus: post quoddam transtulit Schütz
quaesitae venustates, ne elaborata concinnitas et quoddam
aucupium delectationis manifesto deprehensum appareat;
p.2027
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itemque si quae verborum iterationes contentionem aliquam
et clamorem requirent, erunt ab hac summissione orationis
alienae; ceteris promiscue poterit uti, continuationem
verborum modo relaxet et dividat utaturque verbis quam
usitatissimis, translationibus quam mollissimis; etiam illa
sententiarum lumina adsumet[*]adsumet Lambinus: adsumat L
, quae non erunt vehementer
inlustria. Non faciet rem publicam loquentem nec ab inferis
mortuos excitabit nec acervatim multa frequentans una
complexione devinciet. Valentiorum haec laterum sunt nec
ab hoc, quem informamus, aut exspectanda aut postulanda;
erit enim ut voce sic etiam oratione suppressior.