Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
sed pleraque
ex ills convenient etiam huic tenuitati, quamquam
isdem ornamentis utetur horridius; talem enim inducimus.
Accedet[*]accedet Lambinus: accedit L
actio non tragica nec scaenae, sed modica iactatione
corporis, vultu tamen multa conficiens; non hoc quo
dicuntur os ducere, sed illo quo significant ingenue quo
sensu quidque pronuntient.
26
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huic generi orationis aspergentur etiam sales, qui in
dicendo nimium[*]nimium L: mirum Aldus
quantum valent; quorum duo genera sunt,
unum facetiarum, alterum dicacitatis. Vtetur utroque;
sed altero in narrando aliquid venuste, altero in iaciendo
mittendoque ridiculo, cuius genera plura sunt; sed nunc
aliud agimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
illud admonemus tamen ridiculo sic usurum
oratorem ut nec nimis frequenti ne scurrile sit, nec subobsceno
ne mimicum[*]mimicum Nonius
ct Iul. Victor: inimicum L
, nec petulanti ne improbum, nec in
calamitatem ne inhumanum, nec in facinus ne odii locum
risus occupet, neque aut sua persona aut iudicum aut tempore
alienum. Haec enim ad illud indecorum referuntur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
vitabit etiam quaesita nec ex tempore ficta, sed domo
adlata, quae plerumque sunt frigida. Parcet et amicitiis et
dignitatibus, vitabit insanabilis contumelias, tantum modo
p.2028
adversarios figet nec eos tamen semper nec omnis nec omni
modo. Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego
ex istis novis Atticis talem cognoverim[*]cognovi maluit Reid
neminem, cum id
certe sit vel maxime Atticum.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
hanc ego iudico formam
summissi oratoris[*]oratoris esse maluit Bake
, sed magni tamen et germani Attici;
quoniam quicquid est salsum aut salubre in oratione, id
proprium Atticorum est. E quibus tamen non omnes
faceti: Lysias satis et Hyperides, Demades praeter ceteros
fertur, Demosthenes minus habetur; quo quidem mihi nihil
videtur urbanius, sed non tam dicax fuit quam facetus; est
autem illud acrioris ingeni, hoc maioris artis.