Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
vberius est aliud aliquantoque robustius[*]toque robustius hinc incipit codex Abbrincensis (A) quam hoc humile de quo dictum est, summissius autem quam illud de quo iam dicetur amplissimum. Hoc in genere nervorum vel minimum, suavitatis[*]suavitatis AL: sanitatis Beier: sanguinis Schütz autem est vel plurimum. Est enim plenius quam hoc enucleatum, quam autem[*]autem si A illud ornatum copiosumque summissius.
27
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
huic omnia dicendi ornamenta conveniunt plurimumque est in hac orationis[*]orationis FPO: ornamenti A forma suavitatis. In qua multi floruerunt apud Graecos, sed Phalereus Demetrius meo iudicio praestitit ceteris, cuius oratio cum sedate placideque liquitur[*]liquitur A: labitur Purgold: loquitur L , tum inlustrant eam quasi stellae quaedam translata verba atque immutata[*]immutata L: mutata A . Translata dico, ut saepe iam, quae per similitudinem ab alia re aut suavitatis aut inopiae causa transferuntur; immutata[*]immutata Schütz: mutata AL , in quibus pro verbo proprio subicitur aliud quod idem significet sumptum ex re aliqua consequenti.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod quamquam transferendo fit, tamen alio modo transtulit cum[*]cum L: quod A dixit[*]cum dixit secl. Stangl Ennius arce et urbe orba sum[*]arce et urbe orba sum vulg.: arcem et urbem orbas L: arcent urbem orbam A , alio modo[*]modo secl. Stangl , si pro patria arcem
p.2029
dixisset[*]si ... dixisset secl. Goeller ; et horridam Africam terribili tremere tumultu cum dicit pro Afris immutate Africam[*]cum... Africam secl. Bake : hanc ὑπαλλαγήν rhetores, quia quasi summutantur verba pro verbis, μετωνυμίαν grammatici vocant,
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quod nomina transferuntur; Aristoteles autem translationi et haec ipsa subiungit et abusionem, quam κατάχρησιν vocat, ut cum minutum dicimus animum pro parvo; et abutimur verbis propinquis, si opus est vel quod delectat vel quod decet[*]decet A: licet L . Iam cum fluxerunt continuo plures translationes, alia plane fit oratio; itaque genus hoc Graeci appellant ἀλληγορίαν: nomine recte, genere melius ille qui ista omnia translationes vocat. Haec frequentat Phalereus maxime suntque dulcissima; et quamquam translatio est apud eum multa, tamen immutationes nusquam crebriores.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
in idem genus orationis—loquor enim de illa modica ac temperata—verborum cadunt lumina omnia, multa etiam sententiarum; latae[*]laetae Iulius Victor eruditaeque disputationes ab eodem explicabuntur et loci communes sine contentione dicentur[*]explicabuntur... dicentur A: explicantur ... dicuntur L . Quid multa? e philosophorum scholis tales fere evadunt; et nisi coram erit comparatus ille fortior, per se hic quem[*]quem L: quod A dico probabitur.