Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
est enim quoddam etiam insigne et[*]insigne et C: insignibus maluit Stangl florens[*]florens C: floribus Heerdegen orationis pictum et expolitum genus, in quo omnes verborum, omnes sententiarum inligantur lepores. Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de[*]de L: demum Iulius Victor: demum de Stangl qua loquor mediocritate consedit.
28
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tertius est ille amplus copiosus, gravis ornatus, in quo profecto vis maxima est. Hic est enim, cuius ornatum dicendi et copiam admiratae gentes eloquentiam in civitatibus plurimum[*]pluribus A valere passae sunt, sed hanc eloquentiam, quae cursu magno sonituque ferretur, quam suspicerent
p.2030
omnes[*]omnes om. A , quam admirarentur, quam se adsequi posse diffiderent. Huius eloquentiae est tractare animos, huius omni modo permovere. Haec modo perfringit, modo inrepit in sensus; inserit novas opiniones, evellit insitas.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed multum interest inter hoc dicendi genus et superiora. Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit[*]cogitavit Heerdegen: cogitaret L: nec ... cogitaret om. A , hoc uno perfecto magnus orator est, et si[*]etsi Jahn: si AL: sed Friedrich non maximus; minimeque in lubrico versabitur et, si semel constiterit, numquam cadet. Medius ille autem, quem modicum et temperatum voco, si modo suum illud satis instruxerit, non extimescet[*]extimescit L ancipites dicendi incertosque casus; etiam si quando minus succedet, ut saepe fit, magnum tamen periculum non adibit: alte[*]alte A: aliter L enim cadere non potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit[*]studet L uni nec suam copiam cum illis duobus generibus[*]generibus om. A temperavit, maxime est contemnendus. Ille enim summissus, quod acute et veteratorie dicit, sapiens iam[*]iam AL: tamen Stangl , medius suavis, hic autem copiosissimus, si nihil aliud est, vix satis sanus videri solet. Qui enim nihil potest tranquille, nihil leniter, nihil partite definite distincte facete[*]facte maluit Stangl dicere, praesertim cum causae partim totae sint eo modo partim aliqua ex parte tractandae si is non praeparatis auribus inflammare rem coepit[*]coeperit Stangl cum codice m , furere apud sanos et quasi inter sobrios bacchari vinulentus videtur[*]videbitur maluit H. Stephanus .
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tenemus igitur, Brute, quem quaerimus, sed animo; nam[*]nam A: non L: unde non manu, nam manu si Klotz manu si prehendissem, ne ipse quidem sua tanta eloquentia mihi persuasisset ut se dimitterem.
29
sed inventus
p.2031
profecto est ille eloquens[*]eloquens secl. Bake , quem numquam vidit Antonius. Quis est igitur is[*]is A: sed L ? complectar brevi, disseram pluribus. Is est enim eloquens, qui et humilia subtiliter et alta[*]alta A: magna L graviter et mediocria temperate potest dicere. Nemo is, inquies, umquam fuit.