Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
ne fuerit[*]ne fuerit L: ne dūtu fueris A: ne dum tu videris Heerdegen: ne dum tu videris, ne fuerit Stangl . Ego enim quid desiderem, non quid viderim disputo redeoque ad illam Platonis de qua dixeram rei formam et speciem, quam etsi non cernimus, tamen animo tenere possumus. Non enim eloquentem quaero neque quicquam mortale et caducum, sed illud ipsum, cuius qui sit compos, sit eloquens; quod nihil est aliud nisi eloquentia ipsa, quam nullis nisi mentis oculis videre possumus. Is erit igitur eloquens, ut idem illud iteremus, qui poterit parva summisse, modica temperate, magna graviter dicere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
tota mihi causa pro Caecina de verbis interdicti[*]de verbis interdicti L: re vera A fuit: res involutas definiendo explicavimus, ius civile laudavimus, verba ambigua distinximus. Fuit ornandus in Manilia lege Pompeius: temperata oratione ornandi copiam persecuti sumus. Ius omne retinendae maiestatis Rabiri causa continebatur: ergo in ea omni[*]in ea omni Heerdegen: ibi omni Stangl: in omni L: in eo A genere amplificationis exarsimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
at haec interdum temperanda et varianda sunt. Quod igitur in accusationis septem libris non reperitur genus? quod in Habiti[*]Habiti AL: Aviti vulg. ? quod in Corneli? quod in plurimis nostris defensionibus? quae exempla selegissem, nisi vel nota esse arbitrarer vel[*]accusarentur vel opes A: arbitrarer L ipsi[*]arbitrarer vel ipsi Schütz possent legere[*]posse eligere L qui quaererent. Nulla est enim ullo in genere laus oratoris[*]oratoris om. A ml: oratoria Bentley cuius in nostris orationibus non sit aliqua si non perfectio, at conatus tamen atque adumbratio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
non adsequimur; at quid sequi[*]sequi Heerdegen: siqui A: si qui F: si quid OPM: at quid deceat vulg. deceat videmus.
p.2032
Nec enim nunc de nobis, sed de re dicimus; in quo tantum abest ut nostra miremur, et[*]et A, secl. Stangl: ut L: etiam Friedrich usque eo difficiles ac morosi sumus, ut nobis[*]nobis interdum Schütz, coll. Quintil. x. 1. 24, xii. 1. 22 non satis faciat ipse Demosthenes; qui quamquam unus eminet inter omnis in omni genere dicendi, tamen non semper implet auris meas; ita sunt avidae et capaces et saepe aliquid immensum infinitumque desiderant.
30
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available. Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed tamen, quoniam[*]quod iam L et hunc tu oratorem cum eius studiosissimo Pammene, cum esses Athenis, totum diligentissime cognovisti nec eum dimittis e manibus et tamen nostra etiam lectitas, vides profecto ilium multa perficere, nos multa conari, ilium posse, nos velle quocumque modo causa postulet dicere. Nam[*]Nam A: Sed L: et A: nam et L ille magnus et successit ipse magnis et maximos oratores habuit aequalis; nos minus[*]minus A: nimis Manutius: non minus vulg., om. L . Magnum fecissemus, si quidem potuissemus quo contendimus pervenire in ea urbe in qua, ut ait Antonius, auditus eloquens nemo erat.