Orator, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
atqui si Antonio
Crassus eloquens visus non est aut sibi ipse, numquam
Cotta visus esset, numquam Sulpicius, numquam Hortensius;
nihil enim ample Cotta, nihil leniter Sulpicius, non
multa graviter Hortensius; superiores magis ad omne genus
apti, Crassum dico et Antonium. Ieiunas igitur huius
multiplicis et aequabiliter[*]aequaliter Schütz
in omnia genera fusae orationis
auris civitatis accepimus, easque nos primi, quicumque
eramus[*]eramus L: oramus (superscripto ba) A
et quantulumcumque dicebamus, ad huius generis
dicendi[*]dicendi om. A
audiendi incredibilia studia convertimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quantis
illa clamoribus adulescentuli diximus de supplicio parricidarum[*]de...parricidarum om. A
,
quae nequaquam satis defervisse[*]fatis deperiisse A
post aliquanto
sentire coepimus: Quid enim tam commune quam spiritus
vivis, terra mortuis, mare fluctuantibus[*]fluctuantibus codd. or. Rosc.: eluctantibus A: fluctibus L
, litus eiectis? ita
p.2033
vivunt, dum possunt, ut ducere animam de caelo non
queant; ita moriuntur ut eorum ossa terram non tangant;
ita iactantur fluctibus ut numquam adluantur; ita postremo
eiciuntur ut ne ad saxa quidem mortui conquiescant, et
quae sequuntur; sunt enim omnia sic ut adulescentis non
tam re et maturitate quam spe et exspectatione laudati. Ab
hac etiam indole iam illa matura: vxor generi, noverca
filii, filiae paelex.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
nec vero hic erat unus ardor in nobis
ut hoc modo omnia diceremus. Ipsa enim illa pro Roscio[*]pro Roscio seel. Bake, coll. Quintil. xii. 1. 20
iuvenilis[*]in iuvenali Schütz: ex iuvenali Heerdegen
redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam
paulo hilariora, ut[*]ut Lambinus: at AL
pro Habito, pro Cornelio compluresque
aliae. Nemo enim orator tam multa ne in Graeco quidem
otio scripsit quam multa sunt nostra, eaque hanc ipsam
habent quam probo varietatem.
31
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
an ego Homero, Ennio,
reliquis poetis et maxime tragicis concederem ut ne omnibus
locis eadem contentione uterentur crebroque mutarent,
non numquam etiam ad cotidianum genus sermonis accederent:
ipse numquam ab illa acerrima contentione discederem?
sed quid poetas divino ingenio profero? histriones
eos vidimus quibus nihil posset in suo genere esse
praestantius, qui non solum in dissimillimis personis satis
faciebant, cum tamen[*]tamen AL: tamquam Peter
in suis versarentur, sed et comoedum
in tragoediis et tragoedum in comoediis admodum placere
vidimus: ego non elaborem?
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum dico me, te, Brute,
dico; nam in me quidem iam pridem effectum est quod
futurum fuit; tu autem eodem modo omnis causas ages?
aut aliquod causarum genus repudiabis? aut in isdem
causis perpetuum et[*]et secl. Schütz
eundem spiritum sine ulla commutatione
obtinebis? demosthenes quidem, cuius nuper inter
imagines tuas ac tuorum, quod eum credo amares, cum ad
te in Tusculanum venissem, imaginem ex aere vidi, nil
p.2034
Lysiae subtilitate[*]subtilitati AP2
cedit, nihil argutiis et acumine[*]acumini FPO
Hyperidi[*]Hyperidis FP: Hypericlis O
,
nil levitate Aeschini et splendore verborum.