De Optimo Genere Oratorum, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
num melius quam Plato? Necesse est
tamen oratori quem quaerimus controversias explicare[*]explicare Aldus: explicantem GP: an explicantem ... genere uti
apto? Friedrich
forensis dicendi genere apto ad docendum, ad delectandum,
ad permovendum.
6
qua re si quis erit qui se Thucydideo
genere causas in foro dicturum esse profiteatur, is abhorrebit etiam a suspicione eius quod[*]quod Ernesti: quae codd.
versatur in re civili et
forensi; sin[*]sin Orelli:
si GP: (et) qui codd. dett.
Thucydidem laudabit, ascribat suae nostram
sententiam. quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor
Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari
fecit ab Socrate quemque omnes docti summum[*]docti summurn vulg.: doctissimum
codd.
oratorem
esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non
enim in acie versatur nec ferro[*]nec ferro Hermann: et ferro GP: et foro codd. detft. sed quasi vulg.: et quasi GP
, sed quasi rudibus eius
eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima con-
feram, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines[*]Aeschines cum Demosthene
Schütz
,
tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius[*]ut ait Lucilius secl. Friedrich
, non spurcus homo,
p.2089
sed acer et doctus
cum Pacideiano hic componitur,—optimus longepost homines natos—.
Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
Huic labori nostro duo genera reprehensionum[*]reprehensorum
maluit Manutius
oppo-
nuntur. Vnum hoc: 'Verum[*]verum vulg.: verbum codd.
melius Graeci.' A quo
quaeratur ecquid[*]ecquid vulg.:
et quid codd.
possint ipsi[*]ipsi vulg.: illi G
melius Latine? Alterum:
'Quid istas potius legam quam Graecas ?' Idem
Andriam et Synephebos nec minus Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec[*]Terentium ... nec secl.
Jahn
Andromacham aut
Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt; sed tamen
Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et
Sophoclem legunt[*]sed tamen... legunt secl. Jahn (Ennium... legunt
secl. Orelli)
. Quod igitur est eorum in orationibus
e Graeco[*]e Graeco Lambinus: a greco GP
conversis fastidium, nullum cum sit in versibus ?
7
Sed adgrediamur iam quod suscepimus, si prius exposue-
rimus quae causa in iudicium deducta sit. Cum esset lex
Athenis, NE .QVIS POPVLI SCITVM FACERET, VT QVISQVAM
CORONA DONARETVR IN MAGISTRATV PRIVS QVAM RATIONES
RETTVLISSET; et altera lex, EOS, QVI A[*]qui a
vulg.: quia codd.
POPVLO DONARENTVR,
IN CONTIONE DONARI DEBERE; QVI A SENATV[*]qui a senatu Muretus: quia codd.
, IN SENATV,
Demosthenes curator muris reficiendis fuit eosque[*]eosque
vulg.: deosque codd.
refecit
pecunia sua; de hoc igitur Ctesiphon scitum fecit nullis ab
illo rationibus relatis, ut corona aurea donaretur eaque
donatio fieret[*]fieret vulg.: fuerit G: fecerit ut P
in theatro populo convocato, qui locus non
est contionis legitimae, atque ita praedicaretur, EVM DONARI
VIRTVTIS ERGO BENEVOLENTIAEQVE QVAM IS ERGA POPVLVM
ATHENIENSEM HABERET.
hunc igitur Ctesiphontem in
iudicium adduxit Aeschines, quod contra leges scripsisset,
p.2090
ut et rationibus non relatis corona donaretur et ut in
theatro, et quod de virtute eius et benevolentia falsa scripsisset, cum Demosthenes nec vir bonus esset nec bene
meritus de civitate. Causa ipsa abhorret illa quidem a
formula consuetudinis nostrae, sed est magna. Habet
enim et legum interpretationem satis acutam in utramque
partem et meritorum in rem publicam contentionem sane
gravem.