De Optimo Genere Oratorum, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
qua re quoniam non nullorum sermo iam increbruit, partim se ipsos Attice dicere, partim neminem nostrum[*]nostrum vulg.: vestrum GP: nostrorum cod. Vit. dicere, alteros neglegamus; satis enim eis res ipsa respondet, cum aut non adhibeantur ad causas aut adhibiti derideantur; nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum. Sed qui dici a nobis Attico more volunt[*]volunt GP: nolunt ς , ipsi autem se non oratores esse profitentur, si teretes auris habent intellegensque iudicium, tamquam ad picturam probandam adhibentur etiam inscii faciendi cum aliqua sollertia iudicandi;
sin autem intellegentiam ponunt in audiendi fastidio neque eos quicquam excelsum magnificumque delectat, dicant se quiddam subtile et politum velle, grande ornatumque contemnere; id vero desinant dicere, qui subtiliter dicant, eos solos Attice dicere, id est[*]id est codd.: item Hedicke quasi sicce et integre. Et ample[*]Et ample codd.: Etiam ample Lambinus et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est. Quid ? dubium est utrum orationem nostram tolerabilem tantum an etiam admira- bilem esse cupiamus? Non enim iam quaerimus quid sit Attice, sed quid sit optime dicere.
ex quo intellegitur, quoniam Graecorum oratorum praestantissimi sint ei qui fuerint Athenis, eorum autem princeps facile Demosthenes, hunc si qui imitetur, cum et Attice dicturum et optime, ut, quoniam Attici nobis propositi sunt ad imitandum, bene dicere id sit Attice dicere[*]ut, quoniam ... dicere post Atticorum est legere maluit Lachmann: utique ... est maluit Hedicke .
5
Sed cum in eo magnus error esset, quale esset id dicendi genus, putavi mihi suscipiendum laborem utilem studiosis, mihi quidem ipsi non necessarium.
converti enim ex Atticis duorum eloquentissimorum nobilissimas orationes inter seque contrarias, Aeschini et [*]et add. Orelli: om. codd. Demostheni; nec converti ut interpres, sed ut orator, sententiis isdem et earum
p.2088
formis tamquam[*]tamquam codd.: atque Hedicke figuris, verbis ad nostram consuetudinem aptis. In quibus non verbum pro verbo necesse habui reddere, sed genus omne[*]omne Hieronymus: omnium codd. verborum vimque servavi. Non enim ea me adnumerare lectori putavi oportere, sed tam- quam appendere.
hic labor meus hoc adsequetur[*]adsequetur Ascensius: adscquitur codd. , ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant. 'Sed exorietur[*]exorietur GP: exoritur codd. deft. ct ed. Norimb. Thucydides; eius enim quidam eloquentiam admirantur.[*]admirantur vulg.: admiratur GP ' Id quidem recte; sed nihil ad eum oratorem quem quaerimus. Aliud est enim explicare res gestas nar- rando, aliud argumentando criminari crimenve dissolvere; aliud narrantem tenere auditorem, aliud concitare[*]concitare Aldus: concitantem codd. . 'At loquitur pulchre.'