De Optimo Genere Oratorum, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
ea igitur omnia in quo summa erunt, [*]in quo summa erunt Lambinus: in quorum GP erit perfectissimus[*]perfectissimus Lambinus: peritissimus codd. orator; in quo media, mediocris; in quo minima, deterrimus. Et[*]Et codd.: Sed maluit Jahn appellabuntur omnes oratores, ut pictores appellantur etiam mali, nec generibus inter sese, sed facultatibus different. Itaque nemo est orator qui Demostheni se [*]se add. Aldus similem nolit esse; at Menander Homeri noluit; genus enim erat aliud. Id non est in oratoribus aut, etiam si est ut alius gravitatem sequens subtilitatem fugiat, contra alius acutiorem se quam ornatio- rem velit, etiam si est in genere tolerabili[*]tolerabile P , certe non est in optimo, si quidem, quod omnis laudes habet, id est optimum.
3
haec autem dixi brevius quidem quam res petebat, sed ad id quod agimus non fuit dicendum pluribus; unum enim cum sit genus, id quale sit quaerimus. Est autem
p.2086
tale quale floruit Athenis; ex quo[*]ex quo codd.: atqui Hedicke Atticorum oratorum ipsa vis ignota est, nota gloria. Nam alterum multi viderunt, vitiosi nihil apud eos esse, alterum pauci, laudabilia esse multa. Est enim vitiosum in sententia, si quid ab- surdum aut alienum aut non acutum aut subinsulsum est; in verbis si inquinatum, si abiectum, si non aptum, si durum, si longe petitum.
haec vitaverunt fere omnes qui aut Attici numerantur aut dicunt Attice. Sed qui eatenus[*]qui eatenus Gulielmius: quate- nus codd. valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae; spatiari in xysto ut liceat, non[*]at non Hedicke ab Olympiis coronam petant. Qui cum careant omni vitio, non sunt contenti quasi bona valetudine, sed viris lacertos sanguinem quaerunt[*]quaerunt vulg.: quaerant GP , quandam etiam suavitatem coloris. Eos imi- temur, si possumus; si minus[*]si minus GP: sin minus vulg. , illos potius qui incorrupta sanitate sunt, quod est proprium Atticorum, quam eos quorum vitiosa abundantia est, qualis Asia multos tulit. Quod cum faciemus—
si modo id ipsum adsequemur; est enim permagnum— imitemur, si potuerimus, Lysiam et eius quidem tenuitatem potissimum; est enim multis locis grandior, sed quia et privatas ille plerasque et eas ipsas aliis[*]ipsas aliis vulg.: ipsas et alias codd. et parvarum rerum causulas scripsit, videtur esse ieiunior, cum se ipse[*]se ipse vulg.: se ipso GP consulto ad minutarum causarum genera limaverit.
4
quod qui ita faciet, ut, si[*]faciet ut si vulg.: faciet si GP cupiat uberior esse, non possit, habeatur sane orator, sed de minoribus; magno autem oratori etiam illo modo saepe dicendum est in tali genere causarum.
ita fit ut Demosthenes certe possit sum- misse dicere, elate Lysias fortasse non possit. Sed si eodem modo putant exercitu in foro et in omnibus templis, quae circum forum sunt, conlocato dici pro Milone decuisse, ut si de re privata ad unum iudicem diceremus, vim eloquentiae
p.2087
sua facultate, non rei natura metiuntur.