Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
non,
si uxori vir legavit argentum omne quod suum esset,
idcirco quae in nominibus fuerunt legata sunt. Multum
enim differt in arcane positum sit argentum an in tabulis
debeatur[*]debeatur secl. Hotoman
.
ex contrario autem sic: Non debet ea mulier
cui vir bonorum suorum usum fructum legavit cellis vinariis
et oleariis plenis relictis, putare id ad se pertinere. Vsus
enim, non abusus, legatus est. Ea sunt inter se contraria[*]Ea... contraria
secl. Hammer
.
4
ab adiunctis: Si ea mulier testamentum fecit
quae se capite numquam deminuit, non videtur ex edicto
praetoris secundum eas tabulas possessio dari. Adiungitur[*]adiungeretur A: adiungetur Bm
enim, ut secundum servorum, secundum exsulum, secundum
puerorum tabulas possessio videatur ex edicto dari.
ab
p.4006
antecedentibus autem et consequentibus et repugnantibus
hoc modo; ab antecedentibus: Si viri culpa factum est
divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis
manere nihil oportet. A consequentibus: si mulier, cum
fuisset nupta cum eo quicum conubium non esset, nuntium
remisit; quoniam qui nati sunt patrem non sequuntur, pro
liberis manere nihil oportet. A repugnantibus: