Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
si pater-
familias uxori ancillarum usum fructum legavit a filio
neque a secundo herede legavit, mortuo filio mulier usum
fructum non amittet. Quod enim semel testamento alicui
datum est, id ab eo invito cui datum est auferri non
potest. Repugnat[*]repugnat O: pugnat codd.
enim recte accipere et invitum reddere.
Ab efficientibus rebus hoc modo:
omnibus est ius parietem
directum ad parietem communem adiungere vel solidum
vel fornicatum. Sed qui in pariete communi demoliendo
damni infecti promiserit, non debebit praestare, quod
fornix viti fecerit. Non enim eius vitio qui demolitus
est damnum factum est, sed eius operis vitio quod ita
aedificatum est, ut suspendi non posset[*]possit Abf
.
ab effectis rebus
hoc modo: Cum mulier viro in manum convenit, omnia
quae mulieris fuerunt viri fiunt dotis nomine. Ex comparatione autem omnia valent quae sunt huius modi:
Quod in re maiore valet valeat in re minore[*]re minore
OLV
, ut si in
urbe fines non reguntur[*]reguntur O: regantur codd.
, nec aqua in urbe arceatur. Item
contra: Quod in minore valet, valeat in maiore. Licet
idem exemplum convertere. Item: Quod in re pari valet,
valeat in hac quae par[*]quae par codd.:
qui par B: quoi par Buecheler
est; ut: Quoniam usus auctoritas
fundi biennium est, sit etiam aedium. At in lege aedes
non appellantur et sunt ceterarum[*](at in lege aedes non appel-
lantur) et ceterarum Madvig
rerum omnium quarum
annuus est usus. Valeat aequitas, quae paribus in causis
paria iura desiderat.
quae autem adsumuntur extrinsecus,
p.4007
ea maxime ex auctoritate ducuntur. Itaque Graeci talis
argumentationes ἀτέχνους vocant, id est artis expertis, ut si
ita respondeas: Quoniam P. Scaevola id solum esse ambitus aedium dixerit, quod[*]quod vulg.: quantum OB ex Boethio: quo d: quoad Valla
parietis communis tegendi causa
tectum proiceretur, ex quo tecto in eius[*]tecto in eius Boethius: in tectum eius codd.
aedis qui pro-
texisset aqua deflueret, id tibi ius videri.his igitur locis qui sunt expositi ad omne argumentum
reperiendum[*]reperiendum
om. codd. O
tamquam elementis quibusdam significatio
et demonstratio ad reperiendum[*]ad reperiendum om. O
datur. Vtrum igitur
hactenus satis est? Tibi quidem tam acuto et tam occu-
pato puto.
5
sed quoniam avidum hominem ad has discendi
epulas recepi, sic accipiam, ut reliquiarum sit potius aliquid
quam te hinc patiar non satiatum discedere.