Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
genus
et formam definiunt hoc modo: Genus est notio ad pluris
differentias pertinens; forma est notio cuius differentia ad
caput generis et quasi fontem referri potest. Notionem
appello quod Graeci turn ἔννοιαν turn πρόληψιν. Ea est
insita et animo[*]animo Hammer: ante codd.: om. non nulli
praecepta[*]praecepta f: per-
cepta codd.
cuiusque cognitio enodationis
indigens. Formae sunt igitur[*]igitur secl. Orelli: om. f
eae in quas genus sine
ullius praetermissione dividitur; ut si quis ius in legem
morem aequitatem dividat. Formas qui putat idem esse
quod partis, confundit artem et similitudine quadam con-
turbatus non satis acute quae sunt secernenda distinguit.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
saepe etiam definiunt et oratores et poetae per translationem[*]per translationem
Oef: tralatione A2abcL
verbi ex similitudine cum aliqua suavitate. Sed ego a
vestris exemplis nisi necessario non recedam. Solebat
igitur Aquilius conlega et familiaris meus, cum de litoribus
ageretur, quae omnia publica esse vultis, quaerentibus eis
quos ad[*]ad quos Of
id pertinebat, quid esset litus, ita definire, qua
fluctus eluderet; hoc est, quasi qui adulescentiam florem
aetatis, senectutem occasum vitae velit definire; translatione
enim utens discedebat a verbis propriis rerum ac suis.
8
quod ad definitiones attinet, hactenus; reliqua videamus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
partitione tum sic utendum est, nullam ut partem re-
linquas; ut, si partiri velis tutelas, inscienter facias, si
ullam praetermittas. At si stipulationum aut iudiciorum
p.4010
formulas partiare, non est vitiosum in re infinita praeter-
mittere aliquid. Quod idem in divisione vitiosum est.
Formarum enim certus est numerus quae cuique generi
subiciantur; partium distributio saepe est infinitior, tam-
quam rivorum a fonte diductio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
itaque in oratoriis artibus
quaestionis genere proposito, quot eius formae sint, subiungitur absolute. At cum de ornamentis verborum sententiarumve praecipitur, quae vocant σχήματα, non fit idem.
Res est enim infinitior; ut ex hoc quoque intellegatur quid
velimus inter partitionem et divisionem interesse. Quam-
quam enim vocabula prope idem valere videbantur[*]videbantur Orelli: videantur codd.: videntur Boethius
, tamen
quia res differebant, nomina rerum distare voluerunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
Multa etiam ex notatione sumuntur.. Ea est autem,
cum ex vi nominis argumentum elicitur; quam Graeci
ἐτυμολογίαν appellant, id est verbum ex verbo veriloquium;
nos autem novitatem verbi non satis apti fugientes genus
hoc notationem appellamus, quia sunt verba rerum notae.
Itaque hoc quidem Aristoteles σύμβολον appellat, quod
Latine est nota. Sed cum intellegitur quid significetur,
minus laborandum est de nomine.