Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
multa igitur in disputando
notatione eliciuntur ex verbo, ut cum quaeritur postliminium
quid sit—non dico quae sint postlimini; nam id caderet
in divisionem, quae talis est: Postliminio redeunt haec:
homo navis mulus clitellarius equus equa quae frenos
recipere solet—; sed cum ipsius postlimini vis quaeritur
et verbum ipsum notatur; in quo Servius noster, ut opinor,
nihil putat esse notandum nisi post, et liminium illud
productionem esse verbi vult, ut in finitimo legitimo aedi-
timo non plus inesse timum quam in meditullio tullium;
Scaevola autem
P. F. iunctum putat esse verbum, ut sit in
eo et post et limen; ut, quae a nobis alienata, cum ad
hostem pervenerint, ex suo tamquam limine exierint, hinc
p.4011
ea[*]hinc ea Of: et ea abdeL: ||| ea A
cum redierint post ad idem limen, postliminio redisse
videantur. Quo genere etiam Mancini causa defendi
potest, postliminio redisse; deditum non esse, quoniam
non sit receptus; nam neque deditionem neque donationem
sine acceptione intellegi posse.9
Sequitur is locus, qui constat ex eis rebus quae quodam
modo adfectae sunt ad id de quo ambigitur; quem modo
dixi in plures partes distributum. Cuius est primus locus
ex coniugatione[*]coniunctione AabcLβ
, quam Graeci[*]Graeci om. codd. plur.: secl. Orelli
συζυγίαν vocant, finitimus
notationi, de qua modo dictum est; ut, si aquam pluviam
eam modo intellegeremus quam imbri conlectam videremus,
veniret Mucius, qui, quia coniugata[*]coniugata Of: iugata codd.
verba essent pluvia et
pluendo, diceret omnem aquam oportere arceri quae
pluendo crevisset.
cum autem a genere ducetur argu-
mentum, non erit necesse id usque a capite arcessere.
Saepe etiam citra licet, dum modo supra sit quod sumitur,
quam id ad quod sumitur; ut aqua pluvia ultimo genere
ea est quae de caelo veniens crescit imbri, sed propiore, in
quo quasi ius arcendi continetur, genus est aqua pluvia[*]genus... pluvia secl.
Friedrich
nocens: eius generis formae loci vitio et manu nocens,
quarum altera iubetur ab arbitro coerceri altera non iube-
tur.
commode etiam tractatur haec argumentatio quae ex
genere sumitur, cum ex toto partis persequare hoc modo:
Si dolus malus est, cum aliud agitur aliud simulatur,
enumerare licet quibus id modis fiat, deinde in eorum
aliquem id quod arguas dolo malo factum includere; quod
genus argumenti in primis firmum videri solet.
10