Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
similitudo sequitur, quae late patet, sed oratoribus et
philosophis magis quam vobis. Etsi enim omnes loci sunt
omnium disputationum ad argumenta suppeditanda, tamen
aliis disputationibus abundantius occurrunt aliis angustius.
p.4012
Itaque genera tibi nota sint; ubi autem eis utare, quae-
stiones ipsae te admonebunt.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sunt enim similitudines
quae ex pluribus conlationibus perveniunt quo volunt hoc
modo: Si tutor fidem praestare debet, si socius, si cui
mandaris, si qui fiduciam acceperit, debet etiam procura-
tor. Haec ex pluribus perveniens quo vult appellatur
inductio, quae Graece ἐπαγωγὴ nominatur, qua plurimum
est usus in sermonibus Socrates.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
alterum similitudinis
genus conlatione sumitur, cum una res uni, par pari com-
paratur hoc modo: Quem ad modum, si in urbe de finibus
controversia est, quia fines magis agrorum videntur esse
quam urbis[*]quia... urbis secl. Friedrich. Loco medetur Madvig Adv.
Crit. ii. 192, finibus regendis adigere arbitrum non possis,
sic, si aqua pluvia in urbe nocet, quoniam res tota magis
agrorum est, aquae pluviae arcendae adigere arbitrum non
possis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ex eodem similitudinis loco etiam exempla sumun-
tur, ut Crassus in causa Curiana exemplis plurimis usus
est, qui testamento sic heredes instituisset, ut si filius natus
esset in decem mensibus isque mortuus prius quam in suam
tutelam venisset, hereditatem obtinuissent[*]qui... obtinuissent secl. Friedrich: heredem
... obtineret Manutius: qui cum ... instituti essent Madvig
. Quae com-
memoratio exemplorum valuit, eaque vos in respondendo
uti multum soletis.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ficta enim exempla similitudinis
habent vim; sed ea oratoria magis sunt quam vestra;
quamnquam uti etiam vos soletis, sed hoc modo: Finge
mancipio aliquem dedisse id quod mancipio dari non
potest. Num idcirco id eius factum est qui accepit? aut
num is qui mancipio dedit ob eam rem se ulla re obligavit ? In hoc genere oratoribus et philosophis concessum
est, ut muta etiam loquantur, ut mortui ab inferis exciten-
tur, ut aliquid quod fieri nullo modo possit augendae rei
gratia dicatur aut minuendae, quae ὑπερβολὴ dicitur, multa
alia mirabilia. Sed latior est campus illorum. Eisdem
p.4013
tamen ex locis, ut ante dixi, et in[*]in om. codd.
maximis et minimis in[*]in minimis Of: in om. V
quaestionibus argumenta ducuntur.11