Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
hoc disserendi genus attingit omnino vestras quoque in respondendo disputationes, sed philosophorum magis, quibus est cum oratoribus illa ex repugnantibus sententiis communis conclusio quae a dialecticis tertius modus, a rhe-
p.4016
toribus ἐνθύμημα dicitur. Reliqui dialecticorum modi plures sunt, qui ex disiunctionibus constant: Aut hoc aut illud; hoc autem; non igitur illud. Itemque: Aut hoc aut illud; non autem hoc; illud igitur. Quae conclusiones idcirco ratae sunt quod in disiunctione plus uno verum esse non potest.
atque ex eis conclusionibus quas supra scripsi prior quartus posterior quintus a dialecticis modus appellatur. Deinde addunt coniunctionum negantiam sic: Non et hoc et illud; hoc autem; non igitur illud. Hic modus est sextus. Septimus autem: Non et hoc et illud; non autem hoc; illud igitur. Ex eis modis conclusiones innumerabiles nascuntur, in quo est tota fere διαλεκτική. Sed ne hae quidem quas exposui ad hanc institutionem necessariae.
proximus est locus rerum efficientium, quae causae appellantur; deinde rerum effectarum ab efficientibus causis. Harum exempla, ut reliquorum locorum, paulo ante posui equidem[*]equidem Ofβ : et quidem codd. ex iure civili; sed haec patent latius.
15
causarum enim[*]enim codd.: secl. Friedrich: igitur Ofβ : secl. Orelli genera duo sunt; unum, quod vi sua id quod sub earn vim subiectum est certe efficit, ut Ignis accendit; alterum, quod naturam efficiendi non habet[*]non habet c: non quod O: habeat O: habet C sed[*]sed Of: et codd. sine.quo effici non possit, ut si quis aes statue causam velit dicere, quod sine eo non possit effici.
huius generis causarum, sine quo non efficitur, alia sunt quieta, nihil agentia, stolida quodam modo, ut locus tempus materia ferramenta et cetera[*]et cetera Ofβc: cetera codd. generis eiusdem; alia autem praecur- sionem quandam adhibent ad efficiendum et quaedam adferunt per se adiuvantia, etsi non necessaria, ut: Amori congressio causam attulerat[*]attulerat codd. deft. Boeth.: attulerit codd. , amor flagitio. Ex hoc genere causarum ex aeternitate pendentium fatum a Stoicis nectitur. Atque ut earum causarum sine quibus effici non potest
p.4017
genera divisi, sic etiam efficientium dividi possunt. Sunt enim aliae causae quae plane efficiant nulla re adiuvante, aliae quae adiuvari velint, ut: Sapientia efficit sapientis sola per se; beatos efficiat necne sola per sese quaestio est.
qua re cum in disputationem incident causa efficiens aliquid necessario, sine dubitatione licebit quod efficitur ab ea caiisa concludere.
16
cum autem erit talis causa, ut in ea non sit efficiendi necessitas, necessaria conclusio non sequitur. Atque illud quidem genus causarum quod habet vim efficiendi necessariam errorem adferre non fere solet; hoc autem sine quo non efficitur saepe conturbat. Non enim, si sine parentibus filii esse non possunt, propterea in parentibus causa fuit gignendi necessaria.