Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
hoc igitur sine
quo non fit, ab eo in quo certe fit diligenter est separandum.
Illud enim est tamquam
utinam ne in nemore Pelio—Nisi enim 'accidissent[*]accidissent AaV: cecidissent codd. (cf. ad Her. ii. 34; de Inv. i. 9): accedissent vindicavit Fleckeisen abiegnae ad terram trabes,' Argo illa facta non esset, nec tamen fuit in his trabibus efficiendi vis necessaria. At cum in Aiacis navim crispisulcans igneum fulmen iniectum est, inflammatur navis necessario.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
atque etiam est causarum dissimilitudo, quod aliae sunt,
ut sine ulla appetitione animi, sine voluntate, sine opinione
suum quasi opus efficiant, vel ut omne intereat quod ortum
sit; aliae autem[*]est maluit Manutius
autem secl. Orelli
aut voluntate efficiunt aut perturbatione
animi aut habitu aut natura aut arte aut casu: voluntate,
ut tu, cum hunc libellum legis; perturbatione, ut si quis
eventum horum temporum timeat; habitu, ut qui facile et
cito irascitur[*]irascitur Oc: irascatur codd.
; natura, ut vitium in dies crescat; arte, ut
bene pingat; casu, ut prospere naviget. Nihil horum sine
causa nec quidquam omnino; sed huius modi causae non
necessariae.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
omnium autem causarum in aliis inest con-
p.4018
stantia, in aliis non inest. In natura et in[*]in om. ObL
arte constantia
est, in ceteris nulla. 17
sed tamen earum causarum quae
non sunt constantes aliae sunt perspicuae, aliae latent.
Perspicuae sunt quae appetitionem animi iudiciumque
tangunt; latent quae subiectae sunt fortunae. Cum enim
nihil sine causa fiat, hoc ipsum est fortunae[*]fortuna, eventus qui ... efficitur Madvig
eventus;
obscura causa et latenter efficitur. Etiam ea quae fiunt
partim sunt ignorata partim voluntaria; ignorata, quae
necessitate effecta sunt; voluntaria, quae consilio.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
quae
autem fortuna, vel ignorata vel voluntaria[*]Quae ... voluntaria del. Schütz
. Nam iacere
telum voluntatis est, ferire quem nolueris fortunae. Ex
quo ARIES SVBICITVR ille in vestris actionibus: SI TELVM
MANV FVGIT MAGIS QVAM IECIT. Cadunt etiam in ignora-
tionem atque imprudentiam perturbationes animi; quae
quamquam sunt voluntariae—obiurgatione enim et admon-
itione deiciuntur—tamen habent tantbs motus, ut ea quae
voluntaria sunt aut necessaria interdum aut certe ignorata
videantur.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
toto igitur loco causarum explicate, ex earum
differentia in magnis quidem causis vel oratorum vel
philosophorum magna argumentorum suppetit copia; in
vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior. Privata
enim iudicia maximarum quidem rerum in iuris consultorum
mihi videntur esse prudentia. Nam et adsunt multum et
adhibentur in consilia et patronis diligentibus ad eorum
prudentiam confugientibus hastas ministrant.