Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
in omnibus igitur eis iudiciis, in quibus EX FIDE BONA est additum, ubi vero[*]vero om. Odcf etiam VT INTER BONOS BENE AGIER OPORTET in primisque in arbitrio rei uxoriae, in quo est QVOD EIVS AEQVIVS MELIVS, parati eis esse debent. Illi dolum malum, illi fidem bonam, illi aequum bonum, illi quid socium socio, quid eum qui negotia aliena curasset ei' cuius ea negotia fuissent, quid eum qui mandasset, eumve cui mandatum
p.4019
esset, alterum alteri praestare oporteret, quid virum uxori, quid uxorem viro tradiderunt. Licebit igitur diligenter argumentorum cognitis locis non modo oratoribus et philosophis, sed iuris etiam peritis copiose de consultationibus suis disputare.
18
coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis. Vt enim causa quid sit effectum indicat, sic quod effectum est quae fuerit causa demonstrat. Hic locus suppeditare solet oratoribus et poetis, saepe etiam philosophis, sed eis qui ornate et copiose loqui possunt, mirabilem copiam dicendi, cum denuntiant quid ex quaque re sit futurum. Causarum enim cognitio cognitionem even- torum facit.
Reliquus est comparationis locus, cuius genus et ex- emplum supra positum est ut ceterorum; nunc explicanda tractatio est. Comparantur igitur ea quae aut maiora aut minora aut paria dicuntur; in quibus spectantur haec: numerus species vis, quaedam etiam ad res aliquas adfectio.
numero sic comparabuntur, plura bona ut paucioribus bonis anteponantur, pauciora mala malis pluribus, diuturniora bona brevioribus, longe et late pervagata angustis, ex quibus plura bona propagentur quaeque plures imitentur et faciant. Specie autem comparantur, ut anteponantur quae propter se expetenda sunt eis quae propter aliud et ut innata atque insita adsumptis atque adventiciis, integra contaminatis, iucunda minus iucundis, honesta ipsis etiam utilibus, pro- clivia laboriosis, necessaria non necessariis, sua alienis, rara vulgaribus, desiderabilia eis quibus facile carere possis, perfecta incohatis, tota partibus, ratione utentia rationis experti- bus, voluntaria necessariis, animata inanimis, naturalia non naturalibus, artificiosa non artificiosis.
vis autem in com- paratione sic cemitur: efficiens causa gravior quam non efficiens; quae se ipsis[*]ipsis Oef: ipsa codd. contenta sunt meliora quam quae egent
p.4020
aliis; quae in nostra quam quae in aliorum potestate sunt; stabilia incertis; quae eripi non possunt eis quae possunt. Adfectio autem ad res aliquas est huius modi: principum commoda maiora quam reliquorum; itemque quae iucundi- ora, quae pluribus probata, quae ab optimo quoque laudata. Atque ut haec in comparatione meliora, sic deteriora quae eis sunt contraria.