Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
parium autem comparatio nec elationem
habet nec summissionem; est enim aequalis. Multa autem
sunt quae aequalitate ipsa comparantur[*]comparantur OLbf: comparentur codd.
; quae ita fere con-
cluduntur: Si consilio iuvare cives et auxilio aequa in
laude ponendum est, pari gloria debent esse ei qui consu-
lunt et ei qui defendunt; at quod[*]at quod Oβcf:
atqui Boethius: et quod codd.
primum, est; quod sequitur igitur. Perfecta est omnis argumentorum invenien-
dorum praeceptio, ut, cum profectus sis a definitione, a
partitione, a notatione, a coniugatis, a genere, a formis,
a similitudine, a differentia, a contrariis, ab adiunctis, a consequentibus, ab antecedentibus, a repugnantibus, a causis,
ab effectis, a comparatione maiorum minorum parium, nulla
praeterea sedes argumenti quaerenda sit.
19
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed quoniam ita a principio divisimus, ut alios locos
diceremus in eo ipso de quo ambigitur haerere, de quibus
satis est dictum, alios adsumi extrinsecus, de eis pauca
dicamus, etsi ea nihil omnino ad vestras disputationes
pertinent; sed tamen totam rem efficiamus, quandoquidem
coepimus. Neque enim tu is es quem nihil nisi ius civile
delectet, et quoniam haec ita ad te scribuntur, ut etiam in
aliorum manus sint ventura, detur opera, ut quam plurimum
eis quos recta studia delectant prodesse possimus.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
haec
ergo argumentatio, quae dicitur artis expers, in testimonio
posita est. Testimonium autem nunc dicimus omne quod
ab aliqua re externa sumitur ad faciendam fidem. Persona
autem non qualiscumque est testimoni pondus habet; ad
p.4021
fidem enim faciendam auctoritas quaeritur; sed auctoritatem
aut natura aut tempus adfert. Naturae auctoritas in virtute
inest[*]inest codd.: est Of
maxima; in tempore autem multa sunt quae adferant
auctoritatem: ingenium opes aetas fortuna[*]fortuna sect. Friedrich
ars usus necessitas, concursio etiam non numquam rerum fortuitarum.
Nam et ingeniosos et opulentos et aetatis spatio probatos
dignos quibus credatur putant; non recte fortasse, sed vulgi
opinio mutari vix potest ad eamque omnia dirigunt et qui
iudicant et qui existimant. Qui enim rebus his quas dixi
excellunt, ipsa virtute videntur excellere.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
sed reliquis quoque rebus quas modo enumeravi quam-
quam in his nulla species virtutis est, tamen interdum
confirmatur fides, si aut ars quaedam adhibetur—magna
est enim vis ad persuadendum scientiae—aut usus; plerum-
que enim creditur eis qui experti sunt.
20
facit etiam
necessitas fidem, quae tum a corporibus turn ab animis
nascitur. Nam et verberibus tormentis igni fatigati quae
dicunt ea videtur veritas ipsa dicere, et quae perturbationi-
bus animi, dolore cupiditate iracundia metu, quia neces-
sitatis vim habent, adferunt auctoritatem et fidem.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cuius
generis etiam illa sunt ex quibus verum non numquam
invenitur, pueritia somnus imprudentia[*]imprudentes A
vinolentia insania.
Nam et parvi saepe indicaverunt aliquid, quo id pertineret
ignari, et per somnum vinum insaniam multa saepe patefacta
sunt. Multi etiam in res odiosas imprudenter inciderunt,
ut Staieno nuper accidit, qui ea locutus est bonis viris
subauscultantibus pariete interposito, quibus patefactis in
iudiciumque prolatis ille rei capitalis iure damnatus est.
Huic simile quiddam de Lacedaemonio Pausania accepi-
mus[*]Huic... accepimus secl. Friedrich
.