Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
concursio autem fortuitorum talis est, ut si interven-
tum est casu, cum aut ageretur aliquid quod proferendum
non esset, aut diceretur. In hoc genere etiam illa est in
p.4022
Palamedem coniecta suspicionum proditionis multitudo;
quod genus refutare interdum veritas vix potest. Huius
etiam est generis fama vulgi, quoddam multitudinis testi-
monium. Quae autem virtute fidem faciunt ea bipertita
sunt; ex quibus alterum natura valet alterum industria.
Deorum enim virtus natura excellit, hominum autem
industria. divina haec fere sunt testimonia: primum
orationis — oracula enim ex eo ipso appellata sunt, quod
inest in[*]in A: om. codd.
his deorum oratio—; deinde rerum, in quibus
insunt quasi quaedam opera divina: primum ipse mundus
eiusque omnis ordo et ornatus; deinceps aerii volatus
avium atque cantus; deinde eiusdem aeris sonitus et
ardores multarumque rerum in terra portenta atque etiam
per exta inventa praesensio; a dormientibus quoque multa
significata visis. Quibus ex locis sumi interdum solent ad
fidem faciendam testimonia deorum.
in homine virtutis
opinio valet plurimum. Opinio est autem non modo eos
virtutem habere qui habeant, sed eos etiam qui habere
videantur. Itaque quos ingenio, quos studio, quos doctrina
praeditos vident quorumque vitam constantem et probatam,
ut Catonis Laeli Scipionis aliorumque plurium, rentur eos
esse qualis se ipsi velint; nec solum eos censent esse talis
qui in honoribus populi reque publica versantur, sed et
oratores et philosophos et poetas et historicos, ex quorum
et dictis et scriptis saepe auctoritas petitur ad faciendam
fidem.
21
expositis omnibus argumentandi locis illud primum
intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua[*]in qua codd.: in quam A vulg.
non
aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in
omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui-
busdam alios esse aptiores locos. Quaestionum duo genera:
alterum infinitum definitul alterum. Definitum est quod
ὑπόθεσιν Graeci, nos causam; infinitum quod θέσιν illi
p.4023
appellant, nos propositum possumus nominare. causa certis
personis locis temporibus actionibus negotiis cernitur aut in
omnibus aut in plerisque eorum, propositum autem aut in
aliquo eorum aut in pluribus nec tamen in maximis.
Itaque propositum pars est causae. Sed omnis quaestio
earum aliqua de re est quibus causae continentur, aut una aut
pluribus aut non numquam omnibus.