Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
quaestionum autem 'quacumque de re' sunt[*]sunt d: sint codd. duo genera[*]genera Friedrich: genera sunt codd. : unum cognitionis alterum actionis.
cognitionis sunt eae quarum est finis scientia, ut si quaeratur a naturane ius profectum sit an ab aliqua quasi condicione hominum et pactione. Actionis autem huius modi exempla sunt: Sitne sapientis ad rem publicam accedere. Cognitionis quaestiones tripertitae sunt; aut sitne aut quid sit aut quale sit quaeritur. Horum primum coniectura, secundum definitione, tertium iuris et iniuriae distinctione explicatur. Coniecturae ratio in quattuor partes distributa est, quarum una est cum quaeritur sitne aliquid; altera unde ortum sit; tertia quae id causa effecerit; quarta. in qua de commutatione rei quaeritur. Sitne sic[*]Sitne sic Friedrich: sit necne sit codd.: sitne necne sit A : ecquidnam sit honestum, ecquid aequum re vera; an haec tantum in opinione sint[*]sint om. Ob . Vnde autem sit ortum: ut cum quaeritur, natura an doctrina possit effici virtus. Causa autem efficiens sic quaeritur, quibus rebus eloquentia efficiatur. De commutatione sic: possitne eloquentia commutatione aliqua converti in infantiam.
22
cum autem quid sit quaeritur, notio explicanda est et proprietas et divisio et partitio. Haec enim sunt definitioni attributa; additur etiam descriptio, quam χαρακτῆρα Graeci vocant. Notio sic quaeritur: sitne id aequum quod ei qui plus potest utile est. Proprietas sic: in hominemne solum cadat an etiam in beluas aegritudo. Divisio et eodem pacto
p.4024
partitio sic[*]sic Of: om. codd. : triane genera bonorum sint. Descriptio, qualis sit avarus, qualis adsentator ceteraque eiusdem generis, in quibus et natura et[*]prius et Of: om. codd. vita describitur.
cum autem quaeritur quale quid sit, aut simpliciter quaeritur aut comparate simpliciter: Expetendane sit gloria; com- parate: Praeponendane sit divitiis gloria. Simplicium tria genera sunt: de expetendo fugiendoque, de aequo et iniquo, de honesto et turpi. Comparationum autem duo: unum de eodem et alio, alterum de maiore et minore. De ex- petendo et fugiendo huius modi: Si expetendae divitiae, si fugienda paupertas. De aequo et iniquo: Aequumne sit ulcisci a quocumque iniuriam acceperis. De honesto et turpi: Honestumne sit pro patria mori?
ex altero autem genere, quod erat bipertitum, unum est de eodem et alio: Quid intersit inter amicum et adsentatorem, regem et tyrannum; alterum de maiore et minore, ut si quaeratur eloquentiane pluris sit an iuris civilis scientia. De cognitionis quaestionibus hactenus.