Topica, Rhetorica Tomus II. Cicero, Marcus Tullius, creator; Wilkins, Augustus S. (Augustus Samuel), d. 1905, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
actionis reliquae sunt,
quarum duo genera: unum ad officium, alterum ad motum
animi vel gignendum vel sedandum planeve tollendum.
Ad officium sic, ut cum quaeritur suscipiendine sint liberi.
Ad movendos animos cohortationes ad defendendam rem
publicam, ad laudem, ad gloriam; quo ex genere sunt
querellae incitationes miserationesque flebiles; rursusque
oratio tum iracundiam restinguens, turn metum eripiens,
tum exsultantem laetitiam comprimens, tum aegritudinem
abstergens. Haec cum in propositi[*]propositi Hammer: propositis codd.
quaestionibus genera
sint, eadem in causas transferuntur.
23
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
loci autem qui ad quasque quaestiones accommodati
sint deinceps est videndum. Omnes illi quidem ad pleras-
que, sed alii ad alias, ut dixi, aptiores. Ad coniecturam
igitur maxime apta quae ex causis, quae ex effectis, quae
p.4025
ex coniunctis sumi possunt. Ad definitionem autem pertinet ratio et scientia definiendi. Atque huic generi
finitimum est illud quod appellari de eodem et de altero[*]de altero codd.: de alio b1de
diximus, quod genus forma quaedam definitionis est; si
enim quaeratur idemne sit pertinacia et perseverantia,
definitionibus iudicandum est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
loci autem convenient in
eius generis quaestionem consequentis antecedentis repugnantis; adiuncti[*]adiunctis vulg.
etiam eis qui sumuntur ex causis et
effectis. Nam si hanc rem illa sequitur, hanc autem non
sequitur, aut si huic rei illa antecedit, huic non antecedit;
aut si huic rei repugnat, illi non repugnat; aut si huius
rei haec, illius alia causa est; aut si ex alio hoc, ex alio
illud effectum est: ex quovis horum id de quo quaeritur
idemne an aliud sit inveniri potest.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
ad tertium genus
quaestionis, in quo quale sit quaeritur, in comparationem
ea cadunt quae paulo ante in comparationis loco enumerata
sunt. In illud autem genus in quo de expetendo fugiendoque quaeritur adhibentur ea quae sunt aut animi aut
corporis aut externa vel commoda vel incommoda. Item-
que cum de honesto turpique quaeritur, ad animi bona aut
mala omnis oratio dirigenda est.
Alpheios needs funds to keep these texts and tools freely available.
Make a tax-deductible donation by December 31, 2024 to keep reading.
cum autem de aequo et
iniquo disseritur, aequitatis loci conligentur. Hi cernuntur
bipertito, et natura et instituto. Natura partes habet duas,
tributionem[*]tuitionem
Oa
sui cuique[*]cuique A: om. codd.
et ulciscendi ius. Institutio autem
aequitatis[*]Instituta autem aequitas Schütz
tripertita est; una pars legitima est, altera con-
veniens, tertia moris vetustate firmata. Atque etiam
aequitas tripertita dicitur esse; una ad superos deos, altera
ad manes, tertia ad homines pertinere. Prima pietas,
secunda sanctitas, tertia iustitia aut aequitas nominatur[*]Atque... nominatur secl. Schütz
.
24
de proposito satis multa, deinceps de causa pauciora
dicenda sunt. Pleraque enim sunt ei cum proposito
communia.p.4026