De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
2
Cum omnes flagrarent cupiditate audiendi, ingressus est sic loqui Scipio: Catonis hoc senis est,
quem, ut scitis, unice dilexi maximeque sum admiratus cuique vel patris utriusque iudicio vel etiam meo
studio me totum ab adulescentia dedidi; cuius me
numquam satiare potuit oratio; tantus erat in homine
usus rei publicae, quam et domi et militiae cum optime, tum etiam diutissime gesserat, et modus in dicendo et gravitate mixtus lepos et summum
vel discendi studium vel docendi et orationi vita admodum congruens.
Is dicere solebat ob hanc causam
praestare nostrae civitatis statum ceteris civitatibus,
quod in illis singuli fuissent fere, qui suam quisque
rem publicam constituissent legibus atque institutis
suis, ut Cretum Minos, Lacedaemoniorum Lycurgus, Atheniensium, quae persaepe commutata esset,
tum Theseus, tum Draco, tum Solo, tum Clisthenes,
tum multi alii, postremo exsanguem iam et iacentem
doctus vir Phalereus sustentasset Demetrius, nostra
autem res publica non unius esset ingenio, sed multorum, nec una hominis vita, sed aliquot constituta
saeculis et aetatibus. Nam neque ullum ingenium tantum extitisse dicebat, ut, quem res nulla
p.307
fugeret, quisquam aliquando fuisset, neque cuncta ingenia conlata in unum tantum posse uno tempore
providere, ut omnia complecterentur sine rerum usu
ac vetustate. Quam ob rem, ut ille solebat, ita nunc
mea repetet oratio populi originem; libenter enim
etiam verbo utor Catonis. Facilius autem, quod est
propositum, consequar, si nostram rem publicam vobis et nascentem et crescentem et adultam et
iam firmam atque robustam ostendero, quam si mihi
aliquam, ut apud Platonem Socrates, ipse finxero.
2
Hoc cum omnes adprobavissent, Quod habemus,
inquit, institutae rei publicae tam clarum ac tam
omnibus notum exordium quam huius urbis condendae
principium profectum a Romulo? qui patre Marte natus (concedamus enim famae hominum, praesertim non inveteratae solum, sed etiam sapienter a
maioribus proditae, bene meriti de rebus communibus
ut genere etiam putarentur, non solum ingenio esse
divino)—is igitur, ut natus sit, cum Remo fratre
dicitur ab Amulio, rege Albano, ob labefactandi regni
timorem ad Tiberim exponi iussus esse; quo in loco
cum esset silvestris beluae sustentatus uberibus pastoresque eum sustulissent et in agresti cultu
laboreque aluissent, perhibetur, ut adoleverit, et corporis viribus et animi ferocitate tantum ceteris praestitisse, ut omnes, qui tum eos agros, ubi hodie est
haec urbs, incolebant, aequo animo illi libenterque
parerent. Quorum copiis cum se ducem praebuisset,
ut iam a fabulis ad facta veniamus, oppressisse Longam Albam, validam urbem et potentem temporibus illis, Amuliumque regem interemisse fertur.
3
Qua gloria parta urbem auspicato condere et firmare dicitur primum cogitavisse rem publicam. Urbi
autem locum, quod est ei, qui diuturnam rem publicam serere conatur, diligentissime providendum, incredibili oportunitate delegit. Neque enim ad mare
admovit, quod ei fuit illa manu copiisque facillimum,
p.308
ut in agrum Rutulorum Aboriginumque procederet, aut in ostio Tiberino, quem in locum multis
post annis rex Ancus coloniam deduxit, urbem ipse
conderet, sed hoc vir excellenti providentia sensit ac
vidit, non esse oportunissimos situs maritimos urbibus eis, quae ad spem diuturnitatis conderentur atque
imperii, primum quod essent urbes maritimae non solum multis periculis oppositae, sed etiam caecis.