De Republica, Cicero, Marcus Tullius, creator; Mueller, C. F. W. (Carl Friedrich Wilhelm), 1830-1903, editor
Made available under the Creative Commons Attribution 4.0 International License.
Nam terra continens adventus hostium non modo
expectatos, sed etiam repentinos multis indiciis et
quasi fragore quodam et sonitu ipso ante denuntiat;
neque vero quisquam potest hostis advolare terra,
quin eum non modo esse, sed etiam quis et unde sit,
scire possimus. Maritimus vero ille et navalis hostis
ante adesse potest, quam quisquam venturum esse
suspicari queat, nec vero, cum venit, prae se fert,
aut qui sit aut unde veniat aut etiam quid velit, denique ne nota quidem ulla, pacatus an hostis sit, discerni ac iudicari potest.
4
Est autem maritimis urbibus etiam quaedam corruptela ac demutatio morum; admiscentur enim novis
sermonibus ac disciplinis et inportantur non merces
solum adventiciae, sed etiam mores, ut nihil possit
in patriis institutis manere integrum. Iam
qui incolunt eas urbes, non haerent in suis sedibus,
sed volucri semper spe et cogitatione rapiuntur a domo
longius, atque etiam cum manent corpore, animo tamen exulant et vagantur. Nec vero ulla res magis
labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium,
quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
Multa etiam ad
luxuriam invitamenta perniciosa civitatibus subpeditantur mari, quae vel capiuntur vel inportantur; atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel
desidiosas inlecebras multas cupiditatum. Et, quod
de Corintho dixi, id haud scio an liceat de cuncta
p.309
Graecia verissime dicere; nam et ipsa Peloponnesus
fere tota in mari est, nec praeter Phliuntios
ulli sunt, quorum agri non contingant mare, et extra
Peloponnesum Aenianes et Doris et Dolopes soli absunt a mari. Quid dicam insulas Graeciae? quae
fluctibus cinctae natant paene ipsae simul cum civitatum institutis et moribus. Atque haec quidem, ut
supra dixi, veteris sunt Graeciae. Coloniarum vero
quae est deducta a Graiis in Asiam, Thracam, Italiam, Siciliam, Africam praeter unam Magnesiam,
quam unda non adluat? Ita barbarorum agris quasi
adtexta quaedam videtur ora esse Graeciae;
nam e barbaris quidem ipsis nulli erant antea maritumi praeter Etruscos et Poenos, alteri mercandi causa,
latrocinandi alteri. Quae causa perspicua est malorum commutationumque Graeciae propter ea vitia
maritimarum urbium, quae ante paulo perbreviter adtigi. Sed tamen in his vitiis inest illa magna commoditas, et, quod ubique genitum est, ut
ad eam urbem, quam incolas, possit adnare, et rursus
ut id, quod agri efferant sui, quascumque velint in
terras, portare possint ac mittere.
5
Qui potuit igitur divinius et utilitates conplecti
maritimas Romulus et vitia vitare, quam quod urbem
perennis amnis et aequabilis et in mare late influentis posuit in ripa? quo posset urbs et accipere a
mari, quo egeret, et reddere, quo redundaret, eodemque ut flumine res ad victum cultumque maxime
necessarias non solum mari †absorberet, sed etiam
invectas acciperet ex terra, ut mihi iam tum divinasse
ille videatur hanc urbem sedem aliquando et domum
summo esse imperio praebituram; nam hanc rerum
tantam potentiam non ferme facilius ulla in parte
Italiae posita urbs tenere potuisset.
6